Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 406 > >|
1ipſam ſancte et religioſe aggrediemur. Ab Ioue principium mu
ſæ: iouis omnia plena: Ergo purificato animo: et ſancte pieque ado
rato ſacrificio / inchoari tantam rem perplacebit: his maxime ha
bitis precibus ad ſuperos / quibus poſcatur / ut opem auxiliumque præ
beant operi / et faueant cæptis / quoad fauſte/ feliciter / proſpereque
eueniat res: ſitque longa cum ſua ſuorumque hoſpitumque ſalute et ſalu
britate: cum rerum firmitate: animi æquabilitate: fortunarum in
cremento / et induſtriæ fructu / et gloriæ propagatione: bonorumque
omnium
perhennitate / atque poſteritate.
De his hactenus.
LEONIS BAPTISTAE ALBERTI DE
OPERE LIBER TERTIVS INCIPIT.
oMNIS ASTRVENDI OPERIS RA
tio / hac una in re uerſatur atque conſumitur: ut
pluribus ordine congeſtis et arte compactis rebus:
ſeu ſint illi quidem quadrati lapides: ſeu cemen
ta: ſeu materia: ſeu quod aliud uis ſolida ex eis /
et quoad eius fieri poſſit integra unitaque conſtru
ctio
producatur.
Integra counitaque ea dicentur, quo
rum partes a partibus neque reſectæ / neque diſiunctæ / neque non ſuis
inſitæ locis ſint: Sed toto linearum tractu cohereant atque conſe
quantur.
In ſtructura igitur conſideraſſe oportet / quænam in ea
primariæ ſint partes: et quæ partium lineæ atque ordines.
Structuræ
perficiundæ partes minime obſcuræ ſunt.
Namque ſummum / infimum /
dextrum / ſiniſtrum / proximum / diſtans: et quæ inter has extre
mitates intercurrant media / ex ſe patent: Sed quid cuique inſit: cur
inter ſe differant: non omnes intelligunt.
Neque enim est opus tollere ut
putant imperiti / lapidem lapidi: et cementa cementis ſuperaſtru
ere: Sed diuerſæ cum ſint partes: longe diuerſis indigent rebus
et induſtria: Aliud enim fundamentis: aliud procinctui et coro
nis: Aliud angulis et apertionum labris: Aliud extremis cuti
bus: Aliud intimis parietum in farctionibus et craſſationibus de
betur.
Quod autem cuique debeatur / noſtrum erit proſequi,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index