Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
61
61 (49)
62
62 (50)
63
63 (51)
64
64 (52)
65
65 (53)
66
66 (54)
67
67 (55)
68
68 (56)
69
69 (57)
70
70 (58)
< >
page |< < (57) of 672 > >|
6957De ignis loco. tiùs, & impellendo aërem ſiphonis deprimere in altero crure
Mercurium;
viciſſim verò depreſſo vaſe, quia longior eſſet & gra-
uior cylindrus Mercurij in fiſtulâ, quàm ſuſtineri poſſit ab exte-
riori aëre contra vim elaſticam aëris intercluſi, illum deſcendere,
&
cedendo permittere, vt alter cylindrus aërius ſurſum extrudat
Mercurium in altero ſiphonis crure.
Dand. Hæc mihi quoquè videntur eorum placitis conſentanea:
licèt diſficile ſit intelligere cylindrum aërium vaſi immoto inſi-
ſtentem ſurſum repelli vi alterius non maioris cylindri aërij, dum
vrget Mercurium, qui in eodem vaſe immoto ſuccreſcit.
Maur. Ego verò inter duos illos aërios cylindros exteriùs pre-
mentes vaſa nullam aliam video factam, elato altero vaſe, va-
rietatem, præter alterius cylindri diminutionem dig.
4. , cui alti-
tudini reſpondet Mercurialis cylindri altitudo, quæ nullâ oculo-
rum acie perſpici valeat, quippe quæ ad digitos 4 ſe habet vt gra-
uitas aëris ad grauitatem Mercurij:
igitur in hoc crure altiùs de-
merſo attollitur Mercurius ſupra Mercurium vaſis ad altitudinem
ferè priori æqualem, hoc eſt digitos ferè 4 ſupra punctum, vbi
deſinebat prior altitudo.
Quia verò quantum iſte attollitur, tan-
tundem alius Mercurius in reliquo crure deprimitur propter aërem
intermedium compreſſioni repugnantem, neceſſe eſt alium Mer-
curialem cylindrum fuiſſe diminutum digitis ferè 4, tantâ ſcilicet
grauitate, quantam grauitatem habet cylindrus aërius altitudinis,
quæ ad altitudinem dig.
4 ſe habeat vt grauitas Mercurij ad gra-
uitatem aëris ſecundùm ſpeciem:
cylindrus tamen ille aërius vaſi
imminens non eſt diminutus niſi, quantum ſuccreſcit in vaſe Mer-
curij ſuperſicies;
id quod vix conſpicuum eſt, ſi vas ſit amplum.
Quod itaque attinet ad duos aërios cylindros ſuſtinentes Mercu-
rium in ſiphonis cruribus, eorum grauitas vix intelligi poteſt
diminuta, cum eorum altitudines ſolùm 4 digitis diſcrepent;
aë-
ris in ſiphone intercepti virtus elaſtica non eſt aucta;
Mercurij in
ſiphone grauitas eſt minor, videlicet in altero quidem crure, cu-
ius vas immotum fuit, diminuta digitis ferè 4, in altero verò
modicum quid, quantum fert altitudo reciproca grauitatum ſe-
cundùm ſpeciem, hoc eſt omnino dig.
4 ferè. Qua igitur ratio-
ne contingat æquilibrium inter exteriores aëris cylindros grauita-
ris vix imminutæ &
inæqualis, atque Mercurium diminutum in
cruribus ſiphonis additâ vi elaſticâ aëris intercluſi, non ſatis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index