Ceva, Giovanni, Geometria motus, 1692

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 110 > >|
1propoſiti ſolidi erunt omnes ſimul primæ, quæ interſę

æquales ſunt, ad omnes ſimul ſecundas vt omnes tertiæ,
his partibus interſe æqualibus, ad omnes quartas; ſcilicet
erunt omnia triangula priſmatis, ſeu ipſum priſma ad om­
nia triangula propoſiti ſolidi, ſeu ad ipſum ſolidum, vt om­
nes circuli eius cylindri, qui oritur ex conuerſione figuræ
ADCA circa axem CD, hoc eſt vt ipſum ſolidum rotun­
dum, ſeu cylindrus ad omnes ſimul circulos ſolidi rotundi
geniti ex rotatione figuræ AHDCA circa axem ipsum CD,
ſeu ad ipſum propoſitum ſolidum.
Quod &c.
lemmæ 18. in
libro de dim.
parab. Euang.
Tęrricel.
PROP. XIX. THEOR. XV.
ET rurſus ipſa manente figura patet, ſi ducantur HR,
LS parallelæ MD, fore non ſolum figuram AHDPA,
ſimilem, ac æqualem BLDQB; verùm etiam APRHA ipſi
BLSQB: Cum ita ſit, aio, eundem cylindrum ad ſoli­
dum rotundum genitum, ex volutatione figuræ APD cir­
ca eundem axem CD eandem rationem habere, ac priſma
prædictum, cuius baſis ACB, altitudo AP ad ſolidum, quod
ſupereſt ex ipſo priſmate, dempto ſolido ACBLDHA.
Nam ex præterita propoſitione nouimus, dictum priſma
ad ſolidum eius partem ACBLDHA eſſe vt cylindrus or­
tus ex conuerſione rectanguli CP circa axem CD ad par­
tem eius rotundum circa axem eundem CD conuerſa fi­
gura ADC, ergo per conuerſionem rationis, erit id quod
propoſuimus.
DEF. IV.
QVodcunque ex dictis propoſitis ſolidis vocetur ab
ea figura, iuxta quam intelligitur ortum.
Scilicet
ACBLDHA dicatur à figura AHDCA, & alte­
rum, quod fuit reſiduum prædictum dicatur à figura AH­
DPA.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index