Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 252 > >|
1bet a b ad a g, & quidem
a feratur ad b, & a b
etiam feratur ad h g: la­
tum vero ſit a ad d, &
a b ad e. Igitur cum latio­
nis ratio erat ea quam ha­
bet a b ad a g: neceſſe
eſt & ipſam a d ad a e ean­
dem habere rationem.
Si­
mile eſt enim ratione par­
uum quadrilaterum maio­
ri.
Itaque & eadem diame­
ter vtriuſque, & ipſum a
erat vbi z.
Eodem modo
demonſtrabitur vbicunque
latio deprehenſa fuerit.
Sem­
per
enim ſupra diametrum
erit.
Manifeſtum igitur
quod latum ſecundum dia­
metrum duabus lationi­
bus neceſſe habet in ratio­
ne laterum ferri.
COMMENTARIVS.
Horum vero cauſa.] Inæqualium circulorum ab inæqualibus
radiis deſcriptorum, & maioris quidem à maiori multo abſtru­
ſior aßignatur cauſa ex radij deſcribentis circulum duabus lationi­
bus, quæ inter ſe nullam rationem ſeruant.
Atque hinc elicitur quinta in
circulo repugnantia, ex qua admiratio eius maior: quam ante eſſe
concluditur.
E lationibus enim illis vna eſt ſecundum naturam,
altera præter naturam.
Et vtriſque vnum idemque ferri in nullo
tempore, id eſt in inſtanti indiuiſibili, quomodo non eſſet valde ad­
mirabile?
Circuli igitur radius, qui his duabus ita fertur in deſcri­
ptione circuli, & circulus, qui à radio tali efficitur, erit admirabilis.
Cum igitur in.] Aggreditur demonſtrare radij duas lationes
nullam habere rationem inter ſe.
Syllog. ſic eſt. Omne duabus latio­
nibus rationem aliquam inter ſe ſeruantibus latum, fertur ſecundum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index