Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorum, 1604

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 283 > >|
1
PROPOSITIO XXXI.
Omnis pyramidis triangulam baſim habentis
idem eſt centrum grauitatis, & figuræ.
Sit pyramis ABCD, cuius baſis triangulum ABC,
centrum autem E.
Dico E, eſſe centrum grauitatis pyra­
midis ABCD.
Secta enim ABCD, pyramide in quatuor
pyramides, ſimiles, & æquales inter ſe, & toti pyramidi
ABCD, & vnum octaedrum, ſint eæ pyramides DKLM,
MGCH, LBGF,
AKFH.
Octaedrum
autem FGHKLM,
quod dimidium erit
pyramidis ABCD, &
ſint axes pyramidum
DSN, DS, KO, LP,
MQ: & ARG, iunga
tur.
Quoniam igitur
FH, eſt parallela ipſi
BC, & ſecta eſt BC,
bifariam in puncto G,
tranſibit recta AG, per
centra triangulorum O,
& N, ad quæ axes KO,
45[Figure 45]
DN, terminantur; manifeſtum hoc eſt ex ſuperioribus:
eritque dupla AO, ipſius OR, nec non AN, dupla ipſius
NG, componendo igitur erit vt AG, ad GN, ita AR,
ad RO, & permutando, vt AG, ad AR, ita GN, ad
RO: ſed AG, eſt dupla ipſius AR, quoniam & AB, ip­
ſius AF; igitur & GN, erit dupla ipſius RO: ſed & GN,
eſt dupla ipſius NR, nam N, eſt centrum trianguli GFH;
æqualis eſt igitur NR, ipſi RO, atque hinc dupla NO,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index