Viviani, Vincenzo, De maximis et minimis, geometrica divinatio : in qvintvm Conicorvm Apollonii Pergaei

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (45) of 347 > >|
6945 eſt quidem maior; ſed omnino ſecat Hyperbolen ABC, quoniam 11ibidem.221. Co-
roll. prop.
19. huius.
regula MN infra contingentem BM ſecat regulam EFO.
Vnde Parabole
GHB erit _MAXIMA_ inſcripta, &
c. Quod primò, & c.
Sit verò data Parabole GBH, cuius vertex B, diameter BD, rectum BF,
&
regula FI, & circumſcribenda ſit ei cum dato tranſuerſo BE _MINIMA_
Hyperbole.
Adſcribatur Parabolæ GBH, per verticem B, cum dato tranſuerſo 336. prop.
19. huius.
Hyperbole ABC, cuius rectum latus idem ſit, ac rectum BF datæ Parabolæ.
Dico huiuſmodi Hyperbolen eſſe _MINIMAM_ quæſitam.
Nam quælibet alia Hyperbole per verticem B datæ Hyperbolæ ABC ad-
ſcripta, cum eodem tranſuerſo BE, ſed cum recto BM, quod maius ſit recto
BF ipſa ABC maior eſt;
quælibet verò adſcripta cum recto BL, quod 442. Co-
roll. prop.
19. huius.
ciat à recto BF, eadem ABC eſt quidem minor, ſed omnino ſecat 55ibidem.661. corol.
prop. 19.
huius.
bolen GBH, cum eius regula ELP infra contingentem BF producta ſecet re-
gulam FI datæ Parabolæ GBH.
Quare huiuſmodi Hyperbole ABC erit _MI_-
_NIMA_ circumſcriptibilium datæ Parabolæ ABC per verticem B, &
cum
dato tranſuerſo BE.
Quod erat ſecundò, & c.
MONITVM.
ALiquis forſan hoc loco vereri poſſet enunciationes, vel ſaltem ar-
gumentum MAXIMARVM, MINIMARV MQVE ſe-
ctionum inſcriptibilium, ac circumſ criptibilium habuiſſe me à
celeberrimo ſui æui Mathematico Maurolico, &
hoc quidem,
vt fateor, haud temerè;
nam quod in duabus præcedentibus propoſitionibus
exponitur, profertur quoque in eius quinto conicorum libro, ab ipſo, vnà
cum ſexto iam ſupra nonaginta annos proprio Marte ſuppleto, quamuis typis
Meſſanæ tradito non antea annum 1654.
ſedula opera eximij Mathemati-
ci, ac Philoſophi præſtantiſsimi 10.
Alphonſi Borelli, qui, vt ipſemet aſſerit,
ex multis Maurolici poſthumis lucubrationibus, apud Auctoris hæredes tunc
extantibus, prædictum opus publici iuris fieri curauit, idemque mihi à duobus
circiter annis primò mdicauit, quod è Meſſana anxiè petiens, tandem ab hinc
paucis menſibus conſecutus fui.
At quicunque æquo, gratoque animo Mau-
rolici demonſtrationes, cum meis conferat, dum diuerſa, expeditaque metho-
do generatim oſtenditur, ex præmiſſo Theoremate Lemmatico, duobus tan-
tum Problematibus, vnicoque Corollario, totum id, quod integro libro pecu-
liariter à Maurolico 24.
Propoſitionibus, decẽque, aut Corollarijs, aut Scho-
lijs demonſtratur;
curabitque vlterius procedendo, reliquum mei operis per-
currere, in quo, tot aliæ, ex his cmanantes concluſiones reperiuntur, à nemi-
ne, quod ſciam, hactenus animaduerſæ, hic quidem, vt ſpero, à tali ſuſpi-
cione omnino remouebitur, &
de prædictis promeritum ius, qualecunque ſit,
mihi facilè tribuet.
Sed ne tempus fruſtra teramus, incæptum opus proſe-
quamur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index