Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648
page |< < of 145 > >|
1
THEOREMA XI.
Si ne〈qué〉 motus Quadrati, ne〈que〉 huius diameter ad angulos rectos ſe­
cet planum, ad angulos inæquales reflectit.
Motus Quadrati abcd obliquè ſecans planum gr, habeat
latus ad eidem plano parallelum: & ſit linea hypomochlij dg.
ad eam verò perpendicularis eh; |cuius quadratum grauitas
movens centri, atque huius complementum quadratum fi, pla­
ga eiuſdem centri.
Quod quidem quadratum in ſemicirculo
fie conſtituit chorda reliqua, in quo chorda ie ſit ſumpta æ­
qualis eh. Et quia plaga fit per lineas ea. ef. ed: per 4. theo. 2 part.
erit per 3 theor: huius, motus reflexus in lineâ ek; motus
autem centri in lineâ plano qr parallelâ, ſeu tangente cir culi
centro f, & interuallo fe deſcripti. quòd ſi ergo fiat ut ci ad
if, ita em ad ek, erit per prop: 32 motus medius el diameter
parallelogrammi kelm: dico angulum reflexionis lem eſſe in
æqualem angulo adg. Quia enim angulus afi externus ma­
ior eſt angulo interno adh, æqualis autem angulo ief per 9.
theor: atque huic æquatur angulus lem, propterea quòd ſimilia
ſint triangula ief, mel: erit quoque æqualis angulo externo
afi, maior verò angulo interno fdh angulo nimirum inci­
dentiæ.
THEOREMA XII.
Motus Pentagoni ſecans obliquè planum, ſi latus oppoſitum habeat
eidem plano par allelum, ad angulos æquales reflectit.
Pentagonum abcde habeat latus cd plano op parallelum
& oppoſitum: dico ad angulos reflecti æquales.
Sit enim

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index