Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 579 > >|
1
ciem EH ſtringet lateraliter eadem aqua IM.
Igitur
vndique ſolidum FH ſtringitur comprimiturquè tan­
quam
à prælo: quod erat &c.
Cap. 3. flui­
dum in ſuo
toto quie­
ſcens pon­
derat.
Et hìc notandum eſt, quòd ſi corpus FH fuerit
veſica flexilis repleta corpore fluido concipi poteſt
conſtans ex partibus non condenſabilibus, vt eſt a­
qua, hydrargyrum, & aggregatum ex minimis ſphę­
rulis cryſtallinis; aut componatur ex partibus adeò
raris, atque poroſis, vt ingentem condenſationem̨
pati poſſint, cuius natura Aer eſt.
In primo caſu li­
cèt veſica FH vndique æqualibus viribus compri­
matur ſtringaturque, nihilominùs ob duritiem par­
tium in veſica contentarum, non poterit ipſa veſicą
conſtringi, condenſarique, ſcilicèt minus ſpatium ex­
plere, quàm prius occupauerat, eò quòd particulæ
ipſæ duriſſimæ fluidæ, vel denſæ adinuicem fulciun­
tur, veluti columnæ, aut fornices, quæ nullo pacto
poſſunt frangi, vel conſtringi, cùm è contrà partes
aeris ob maximam earum raritatem facilè poſſint con­
ſtipari
, proindeque veſica aera FH ad minus ſpatiûm
redigi poſſit conſtrictis nempè eius poroſitatibus.
His declaratis pro reſolutione principalis proble­

matis inquirendum eſt, quo modo, & qua ratione à com­
preſſione ponderis incumbentis paſſio dolorifica in
animali ſubſequatur.
Inquiritur
cauſa quare
à pondere in­
cumbente
producitur
compreſſio,
ſciſſio, diui­
ſio continui,
& proinde
dolor.
Et primò experientia conſtat, à pondere corporis
manum v. g. prementis aliquando effici ſciſſionem,
vt ab acie ſecuris incumbentis, aliquando fractionem;
multotiès luxari, & diſrumpi articulos tractis nem-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index