Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 248 > >|
1pono enim circulum Æquatoris) excurreret aquæ ſuperficies versùs ortum;
ab
I ad F, id eſt ab ortu ad meridiem, nullo modo excurreret, ſaltem
ſenſibiliter
; ſi enim tantulùm, hoc motui centri prævalenti cedet; igitur
versùs
Occaſum, id eſt, ab F, versùs R. quanquam determinatio mixta hoc
etiam
compenſat; pari modo ab F ad H nullo modo excurrit, ſaltem ſen­
ſibiliter
; ſi enim tantulùm, cedit motui centri, quanquam etiam determi­
natio
mixta hoc ipſum compenſat; igitur à Solis ortu vſque ad occaſum,
nulla
fit ſenſibilis excurſio; ab occaſu ad mediam noctem, fit in occa­
ſum
, à media nocte ad ortum Solis, fit in ortum: mixtam illam determi­
nationem
facilè quiſpiam intelliget, ſi dividat æqualiter angulum, qui fit
à
tangente datum aliquod punctum, & à linea motus centri, quæ ſemper
eſt
parallela HI, linea enim dictum angulum æqualiter dividens eſt deter­
minatio
motus mixti.
Iam verò, ſi mihi non creditis, oculis veſtris credite,
& probate experimenta à me expoſita, in navi ſcilicet velorum dumtaxat
impulſu
acta, in aliquo tranquillo lacu, ſeu flumine; ſi enim ſtatuatur in
media
navi, concha aquâ plena, pauio laxios in ſuperiore labro, ſed mo­
dicæ
profunditatis, ad inſtar illius, in qua cera liquari ſolet, ad cereos tor­
nandos
, videbitis haud dubiè, ſi navis motum acceleret, conchæ aquam
versùs
puppim ire; verò retardet, ire versùs proram; in hoc Gaſſendo
fides
detrahi non debet, nec fortè mihi, nec aliis, qui hujus experimenti
oculati
teſtes fuerunt: & hæc de prima ratione contra tuam hypotheſim,
Auguſtine
, jam ad alias deſcendam.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index