Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
61
61 (49)
62
62 (50)
63
63 (51)
64
64 (52)
65
65 (53)
66
66 (54)
67
67 (55)
68
68 (56)
69
69 (57)
70
70 (58)
< >
page |< < (57) of 672 > >|
Maur. Ego verò inter duos illos aërios cylindros exteriùs pre-
mentes
vaſa nullam aliam video factam, elato altero vaſe, va-
rietatem
, præter alterius cylindri diminutionem dig.
4. , cui alti-
tudini
reſpondet Mercurialis cylindri altitudo, quæ nullâ oculo-
rum
acie perſpici valeat, quippe quæ ad digitos 4 ſe habet vt gra-
uitas
aëris ad grauitatem Mercurij:
igitur in hoc crure altiùs de-
merſo
attollitur Mercurius ſupra Mercurium vaſis ad altitudinem
ferè
priori æqualem, hoc eſt digitos ferè 4 ſupra punctum, vbi
deſinebat
prior altitudo.
Quia verò quantum iſte attollitur, tan-
tundem
alius Mercurius in reliquo crure deprimitur propter aërem
intermedium
compreſſioni repugnantem, neceſſe eſt alium Mer-
curialem
cylindrum fuiſſe diminutum digitis ferè 4, tantâ ſcilicet
grauitate
, quantam grauitatem habet cylindrus aërius altitudinis,
quæ
ad altitudinem dig.
4 ſe habeat vt grauitas Mercurij ad gra-
uitatem
aëris ſecundùm ſpeciem:
cylindrus tamen ille aërius vaſi
imminens
non eſt diminutus niſi, quantum ſuccreſcit in vaſe Mer-
curij
ſuperſicies;
id quod vix conſpicuum eſt, ſi vas ſit amplum.
Quod itaque attinet ad duos aërios cylindros ſuſtinentes Mercu-
rium
in ſiphonis cruribus, eorum grauitas vix intelligi poteſt
diminuta
, cum eorum altitudines ſolùm 4 digitis diſcrepent;
aë-
ris
in ſiphone intercepti virtus elaſtica non eſt aucta;
Mercurij in
ſiphone
grauitas eſt minor, videlicet in altero quidem crure, cu-
ius
vas immotum fuit, diminuta digitis ferè 4, in altero verò
modicum
quid, quantum fert altitudo reciproca grauitatum ſe-
cundùm
ſpeciem, hoc eſt omnino dig.
4 ferè. Qua igitur ratio-
ne
contingat æquilibrium inter exteriores aëris cylindros grauita-
ris
vix imminutæ &
inæqualis, atque Mercurium diminutum in
cruribus
ſiphonis additâ vi elaſticâ aëris intercluſi, non ſatis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index