Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 355 > >|
1definitio illius rei, de qua diſſeritur. Porrò exemplum mathematicum hic
allatum ſic videtur explicandum: Conetur aliquis demonſtrare hanc pro­
poſitionem; ſi linea ducta fuerit æquidiſtans lateri vnius plani trianguli, ſe­
cabit
& latera, & locum, ideſt ſuperficiem illam triangularem ſimiliter, ideſt
34[Figure 34]
in eadem proportione, vt in triangulo A B C,
linea D E, parallela baſi B C, ſecat latera A B,
& A C, in punctis D, & E, in eadem ratione,
in qua etiam fecat totum triangulum, ita vt
eadem ſit proportio lineæ A D, ad D B, & lineæ
A E, ad E C, quæ eſt partium totalis trianguli
A
B C, ſcilicet quæ eſt partis A D E, ad partem
E D C, fiue ad partem D E B. quod conſtat ex
ſecunda 6. Elem.
Inquit ergo Ariſt. Si quis
vellet hoc demonſtrare nondum præmiſſa defi­
nitione eorum, quæ habent eandem rationem, ſiue nondum definitione al­
lata quantitatum proportionalium, hic difficile id valeret oſtendere: at ve­
allata prius definitione quantitatum proportionalium facile demonſtra­
bit.
Subdit verò Ariſt. dictam definitionem, dicens, tunc quantitates eſſe
proportionales, quando habent eandem ablationem, ideſt, eandem diuiſio­
nem, ideſt, eadem diuiſio ne tantum proportionaliter de vna, quantum de
altera magnitudine reſecatur: Quemadmodum etiam Euclides loco cita­
to probat, latera illius trianguli, & ſuperficiem eſſe ſimiliter diuiſa, ex quo
ſequitur eſſe proportionalia.
Porrò Euclides definit. ſeptima 5. paulo ali­
ter definit quantitates proportionales eſſe illas, quæ eandem habent ratio­
nem, v. g. ſi ſit, vt prima ad ſecundam, ita tertia ad quartam.
ex quibus
quoad Mathematicas ſpectat, huic loco ſatisfactum ſit.
82

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index