Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 248 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap>
            <p type="main">
              <s id="s.000737">
                <pb pagenum="65" xlink:href="025/01/069.jpg"/>
              pono enim circulum Æquatoris) excurreret aquæ ſuperficies versùs ortum;
                <lb/>
              ab I ad F, id eſt ab ortu ad meridiem, nullo modo excurreret, ſaltem
                <lb/>
              ſenſibiliter; ſi enim tantulùm, hoc motui centri prævalenti cedet; igitur
                <lb/>
              versùs Occaſum, id eſt, ab F, versùs R. quanquam determinatio mixta hoc
                <lb/>
              etiam compenſat; pari modo ab F ad H nullo modo excurrit, ſaltem ſen­
                <lb/>
              ſibiliter; ſi enim tantulùm, cedit motui centri, quanquam etiam determi­
                <lb/>
              natio mixta hoc ipſum compenſat; igitur à Solis ortu vſque ad occaſum,
                <lb/>
              nulla fit ſenſibilis excurſio; ab occaſu ad mediam noctem, fit in occa­
                <lb/>
              ſum, à media nocte ad ortum Solis, fit in ortum: mixtam illam determi­
                <lb/>
              nationem facilè quiſpiam intelliget, ſi dividat æqualiter angulum, qui fit
                <lb/>
              à tangente datum aliquod punctum, & à linea motus centri, quæ ſemper
                <lb/>
              eſt parallela HI, linea enim dictum angulum æqualiter dividens eſt deter­
                <lb/>
              minatio motus mixti. </s>
              <s id="s.000738">Iam verò, ſi mihi non creditis, oculis veſtris credite,
                <lb/>
              & probate experimenta à me expoſita, in navi ſcilicet velorum dumtaxat
                <lb/>
              impulſu acta, in aliquo tranquillo lacu, ſeu flumine; ſi enim ſtatuatur in
                <lb/>
              media navi, concha aquâ plena, pauio laxios in ſuperiore labro, ſed mo­
                <lb/>
              dicæ profunditatis, ad inſtar illius, in qua cera liquari ſolet, ad cereos tor­
                <lb/>
              nandos, videbitis haud dubiè, ſi navis motum acceleret, conchæ aquam
                <lb/>
              versùs puppim ire;
                <gap/>
              verò retardet, ire versùs proram; in hoc Gaſſendo
                <lb/>
              fides detrahi non debet, nec fortè mihi, nec aliis, qui hujus experimenti
                <lb/>
              oculati teſtes fuerunt: & hæc de prima ratione contra tuam hypotheſim,
                <lb/>
              Auguſtine, jam ad alias deſcendam. </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000739">
                <emph type="italics"/>
              Auguſtin.
                <emph.end type="italics"/>
              </s>
              <s id="s.000740"> Sentio difficultatem, inficiari non poſſum; illud ſaltem con­
                <lb/>
              ſequi videor quod Galileus noſter à vero minime aberrarit, quando aſſe­
                <lb/>
              ruit, prædictos motus ex hypotheſi terræ mobilis, neceſſariò ſequi. </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000741">
                <emph type="italics"/>
              Antim.
                <emph.end type="italics"/>
              </s>
              <s id="s.000742"> Ita eſt; in eo tamen deceptus, quòd eoſdem motus pro Marino
                <lb/>
              æſtu venditarit, licèt omnino diſſimiles ſint. </s>
              <s id="s.000743">Iam verò vt ad alia tranſeam ar­
                <lb/>
              gumenta, è terra nobis migrandum eſt, in qua profectò nihil aliud invenio
                <lb/>
              ex quo ſolidum argumentum ducere valeam ſaltem, quod mihi faciat ſatis. </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000744">
                <emph type="italics"/>
              Chryſoc.
                <emph.end type="italics"/>
              </s>
              <s id="s.000745"> Ludis, opinor, Antime; nunquid enim ex diverſis motibus,
                <lb/>
              tum naturalibus, tum violentis doctiſſimi viri ducunt inſolubilia prorſus
                <lb/>
              argumenta, contra præfatam hypotheſim, in qua nequidem corpus grave
                <lb/>
              per lineam rectam deſcenderet, nec accelerationis, nec retardationis, nec
                <lb/>
              percuſſionis ratio explicari poſſet. </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000746">
                <emph type="italics"/>
              Auguſtin.
                <emph.end type="italics"/>
              </s>
              <s id="s.000747"> Ridere ſoleo quorumdam hominum ſimplicitatem, vt
                <lb/>
              ſic loquar, qui cum Galileo noſtro de motu contendunt, qui cerrè
                <lb/>
              doctrinæ motuum primus Autor & inventor fuit; nemo quippe
                <lb/>
              alius hanc laudem ſibi arroget; Crede mihi, Chryſocome, ſuarum
                <lb/>
              rerum & inventionum vir ille amantior erat, quàm vt aliquem inter
                <lb/>
              eas conflictum pateretur, vidit, haud dubiè, vidit, motus accelera­
                <lb/>
              ti progreſſionem Geometricam, ita cum hypotheſi Copernicana con­
                <lb/>
              ſentive, vt in ea æquè facilè atque in tua explicari & ad ſua princi­
                <lb/>
              pia reduci poſſit; equidem in primis ſuis Dialogis de vtroque ſyſtema­
                <lb/>
              te, dubius aliquantulum hæſiſſe viſus. </s>
              <s id="s.000748">eſt, quaſi motus gravium non
                <lb/>
              eſſet per ſe acceleratus, ſed tantùm per accident; at in illo mirabili </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>