Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (53) of 760 > >|
69153LIBER. attolli, déinde regredi, ac refluere instar Euripi neceſſe eſt:
nã animãtis cuiuſq; calidũ, in ſublime natura fertur: at ubi
eo loci ſubuectũ eſt, mox uniuersũ reciprocat ac deſcẽdit.

Quãobrem ſomnus maximè poſt cibũ fieri ſolet:
tunc enim
copioſus humor, &
corpulẽtus, ſurſum cõmeat. Qui cùm
conſistit, caput aggrauat, &
addormiſcere facit: cùm uerò
iam deſcẽdit, &
reciprocando calorem repulit, tum ſomno
ſepultũ iacet, dormitq́ animal.
Hæc autẽ uel ſomnifica ipſa
indicant:
omnia enim, ſiue poculenta ſint, ſiue eſculẽta, gra-
uedinẽ capiti adferunt:
ut papauer, mãdragora, temetũ, lo-
lium.
Ad bunc item modũ affecti uidentur, qui ſoporãtur,
dormitantq́;
: quia nec caput erigere, nec palpebras attolle-
re queunt.
Et maximè à cibis ſomnus talis extat: tunc enim
multa exhalatio confit.
Præterea à fatigationibus nõnullis:
nam fatigatio, colliquandi uim obtinet:
colliquamentum
autem, uicem incocti alimenti, niſi frigidũ fit, præſtare ſo-
let.
Quidã etiã morbi hoc idem faciunt: qui ab humido, &
calido excremento proueniunt:
quẽadmodũ in febre, & le-
thargo euenit.
Item prima ætas: nã pueri alto ſopore pre-
muntur:
quia alimentũ omne ſurſum reſpirat. Cuius rei ſi-
gnum eſt, quòd per id ætatis, ſuperiora pportione inferio-
rum maxima ſunt, quia incrementũ illò cõtendat.
Nec alia
de cauſa, morbo comitiali obnoxij ſunt:
is enim morbus per-
ſimilis ſomno eſt.
Et idcirco huiuſce pestis exordiũ, ple-
riſq;
per quietem accidit: qui poſtea dum dormiũt, ea cor-
ripi ſolent:
dum uigilant, non ſolent. Cùm enim larga ſpi-
ritus copia in ſublime effertur, ubi rurſum deſcendit, uenas
extumefacit, &
inflat, quibus meatũ ſpirabilem cõprimit,
atq;
intercludit. Hinc uinũ pueris utile non eſt, nec etiã
nutricibus (nihil enim fortè intereſt:
nutrices, an pueri

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index