Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of Notes

< >
< >
page |< < (55) of 760 > >|
69355LIBER. lis caliditas adeſt: nec rationi cõſonum eſſe uideatur, ut ſo-
mnus refrigeratio ſit, &
cauſæ ſomni calidæ. Vtrũ igitur
hoc eò accidit, quòd quemadmodũ uẽter inanis calidus eſt,
ſed cùm oppletur motionis ratione refrigeſcit, ita meatus,
&
loci in capite poſiti, euaporamento cõmeante refrige-
rantur?
An quemadmodũ aqua calida perfuſi, repentè in-
horreſcimus:
ita illic frigus aſcendẽte calore collectũ, par-
teis eas refrigerat, &
calorẽ naturalẽ debilitat, ac ſubter-
fugere cogit?
Prætereà an quemadmodũ congestu ligno-
rum ignis restringuitur, ita multa alimonia, quã calor ſub-
uehit, ſuperioribus ſe immiſcẽte, calor naturalis elãgueſcit:
donec utiq; illa concocta, perfectaq́; ſit? Fit enim ſomnus,
ſicut dictũ iam eſt, corpulento quopiã ui caloris in ſublime
per uenas euecto:
quod cùm diutius eo loci perſistere nõ po
teſt, ſed copia exuperãte aggrauatur, rurſum depelli, &
ad
ima fluere ſolet:
quapropter & ipſi homines corruũt (ani
maliũ enim homo unus erectus eſt) calore, qui eleuãdi mu-
nere fungebatur, ſubtracto:
atq; ſimulac cor incidit, mentẽ
aufert, déinde imaginationes, &
uiſa ſuggerit. An ſolutio-
nes, quas modò dixi, cauſas cõtinent, propter quas refrige-
ratio fieri poßit:
ſed tamẽ locus ille, qui circiter cerebrum
habetur, in ea re cõmittẽda principatũ obtinet.
uti alio loco
diximus?
Nã cerebrũ partiũ omniũ corporis frigidißimum
eſt:
in ijs uerò quæ carent cerebro, id quod uicẽ eius tenet.
Quẽadmodũ igitur cũ humor exhalat, &
calore ſolis in
ſublime fertur, ubi ſupernũ aëris locũ ſubierit, præ rigore
loci refrigeratus conſistit, ac denuo in aquam cõuerſus in
terram defluit:
ita cùm calor ad cerebrum eleuatur, excre-
mcntitia diuaporatio in pituitam, &
ſaniem concreſcit:
(quamobrẽ &
fluxiones ex capite oriri uidemus)

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index