Gravesande, Willem Jacob 's, Physices elementa mathematica, experimentis confirmata sive introductio ad philosophiam Newtonianam; Tom. 1
page |< < ((108)) of 824 > >|
694(108)PHYSICES ELEMENTA
Corpora hæc omnia dicuntur Stellæ fixæ.
11923.
Fixæ vocantur, quia eundem ſitum inter ſe ſenſibiliter ſer-
vant;
circa hæc peculiaria quædam, in ſequentibus, memo-
randa erunt.
Quod autem Syſtema Planetarium ſpectat; In hoc ſe-
22924. ptemdecim dari corpora diximus:
Omnia ſunt ſphærica: V-
nicum proprio lumine lucet;
reliqua ſunt opaca, & mutuato
lumine viſibilia ſunt.
Sol eſt corpus illud lucidum, & omnium in Syſtemate Pla-
33925. netario longè maximum;
in hujus medio quieſcit, ſaltem exi-
guo motu tantùm agitatur.
Definitio 3.
Reliqua ſedecim vocantur Planetæ.
44926.
Hi in duas claſſes dividuntur; ſex dicuntur Planetæ pri-
marii;
decem vocantur Planetæ ſecundarii. Quando de
Planetis, nullâ adjectâ diſtinctione, loquimur, primarios in-
telligimus.
Primarii Planetæ motibus ſuis Solem cingunt, & ad di-
55927. verſas ab hoc diſtantias, in curvis, in ſe redeuntibus, feruntur.
Planeta ſecundarius circa primarium revolvitur, & hunc
66928. in motu ſuo circa Solem comitatur.
Planetæ in motibus ſuis lineas Ellipticas, à circulis non
77929. admodum differentes, deſcribunt.
Et ſingulæ lineæ hæ fixæ ſunt, ſaltem, niſi poſt longum
tempus, exigua in ſitu mutatio obſervatur.
Linea Elliptica formatur, ſi filum, cujus extremitates in
88930. duobus punctis F &
f fixæ ſunt, moveatur manens tenſum;
99TAB. XXIV.
fig 3.
ut in hac figura videtur, in qua filum repræſentatur in F d f,
FE f, FB f.
Puncta F, f, vocantur foci; linea A a, quæ
per hos tranſit, &
ab utraque parte, in peripheriâ Ellipſeos
terminatur, vocatur axis major;
eſt recta omnium maxima
quæ in Ellipſi duci poteſt.
Punctum hujus axeos medium C,
eſt Ellipſeos centrum;
per hoc, ad axem majorem normalis,
tranſit axis minor D d.
Ita ſingulorum Planetarum primariorum orbitæ diſponun-
1010931. tur, ut focorum alter cadat in centro Solis;
ſi Ellipſis AD a d
repræſentet orbitam Planetæ, centrum Solis eſt F.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index