Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Page concordance

< >
Scan Original
681 664
682 665
683 666
684 667
685 668
686 669
687 670
688 671
689 672
690 673
691 674
692 675
693 676
694 677
695 678
696 679
697 680
698 681
699 682
700 683
701 684
702
703
704
705 685
706
707
708
709
710
< >
page |< < (679) of 795 > >|
696679ULTRAJECTINÆ ANN. MDCCXXVIII. unquam conſpexi, radii lucidi & valde micantes ex horizonte egredi
videbantur, qui tamen nunquam aſſurrexerunt ultra 45 gradus, cito
evanidi, nec ultra minutum perdurantes:
erat hoc lumen adeo
tenue, ut Lucem ſtellarum fixarum tertiæ magnitudinis tranſmit-
tens non confuderit:
cælum undique erat ſerenum, plagâ Boreâ
excepta:
omnia objecta in Terræ ſuperficie fere æque clare con-
ſpiciebantur, ac in Lunæ Quadratura fieri ſolet.
Duodecimo Octobris Aurora Borealis oborta fuit, quo tempo-
re Conſtellationibus Boreis in ſpecula demonſtrandis occupa-
bar:
oriebatur horâ 10, 35. ceſſavit penitus hora 10 minu-
tis 50:
erat in plagâ Cæli Boreâ nubium atrarum congeries,
non tamen ultra 10 gradibus ſupra horizontem elevatarum;
ex
harum ſuperficie ſuperiori emittebantur radii luminoſi Zenith ver-
ſus recta adſcendentes, arctiſſimi, quâ parte nubi adhærebant, ſed
latius explicati Zenith verſus eundo, in ipſo ortu ex nube fulgen-
tiſſimi, ſed in progreſſu rariores minufque lucidi, non autem ad-
ſcenderunt ultra 25 gradus ſupra horizontem;
radii ultra minutum
non perſtabant;
aliquando etiam latius explicabantur in ipſa nube,
tum tamen non adeo fulgebant, ac qui emittebantur:
nubes hæc lu-
minoſa a ſeptentrione ortum &
occaſum verſus 8 gradibus circiter
ſe explicabat;
ventusqne ſpirabat placidus Euro-Boreus.
Novembris ſecundo, ut & vigeſimo tertio in plaga cæli Borea
nubes luminoſa erat, donata lumine æquabili, &
parum fulgente,
ex nube non emittebantur radii, quemadmodum in aliis Auroris Bo-
realibus fieri conſuevit, perdurabant aliquot horis, verum nec finem,
nec initium phænomeni obſervavi.
Reliquæ Auroræ Boreales nihil ſingulare, quam quod ſæpius ab
aliis notatum fuit, conſpiciendum præbuerunt.
Sunt hæc præcipua meteora Anno 1728 obſervata, plura ex ipſis
Ephemeridibus colligi poſſunt.
Admodum neceſſe eſt, ut quædam de Thermoſcopio, quo uſusfui,
addam:
bulbus conoideus, gracili adhærens tubo, impletus eſt liquore
cæruleo, veluti Florentinum impleri rubro ſpiritu ſolebat:
Scala divi-
ſionishæc eſt:
Thermoſcopium immiſſum calido & erumpentiè vivo
animali ſanguini, liquorem gerit certo modo rarefactum, ubi ponitur
nota 96, ſed idemliquor deſcendit ad aliam notam, 32, ſimulac

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index