Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo
page |< < (58) of 760 > >|
69658ARIST. DE INSOMNIIS tat. Quod facilè patebit, ſi quis mẽtem ad ſomnia cõuertat,
&
recurrere ea quoties exurgit, enitatur. imò iam quidem
inſomnia experti ſunt huiuſmodi, nimirũ qui præceptionẽ
colendæ memoriæ ſequentes, pronūtiata quibuſdã locis cõ-
ſtituere ſibi uidebantur:
eis enim ſæpenumero accidit, ut
aliud quiddã præter ſomniũ, nempe uiſum, phãtaſmaq́;
ali-
quod:
in cõparato, diſpoſitoq́; loco ante cõſpectũ colloca-
rent.
Vnde liquere arbitror, non quicquid in ſomno uide-
mus, inſomniũ eſſe:
& nos intelligere, quæ opinione opina-
mur.
Porrò de his omnibus illud cõſtat, hoc idẽ quo ægriin
uigilia fallimur, facere uti in ſomno decipiamur.
Sed &
nobis quanquàm ſani ſumus, atq;
adeò uidentes, tamen Sol,
pedaneus eſſe uidetur.
Cæterùm ſiue imaginãdiuis animæ
eadẽ ad numerũ cùmſenſaria ſit, ſiue diuerſa habeantur, ni-
hilominus hoc ſine uiſione, aut ſenſione aliqua non fit:
nam
hallucinari, &
obaudire dicitur, qui uerum quidem aliquid
uidet, &
audit, nõ tamẽ id, quod ſe uidere, & audire putat.
At in ſomno poſitum eſt, neq; uideri quicquam, neq; audi-
ri, neq;
omnino ſentiri Num igitur, quamuis nihil tũc cer-
ni, atq;
ſentiri uerum ſit, tamẽ nullo modo ſenſum affici ue-
rum non eſt, ſed &
uiſum, & cæteros ſenſus pati aliquid
cõtingit?
Nam ſinguli horum, in ſomno principem ſenſum
haud magnopere ſecius atq;
in uigilia, non ſic autem ut in
illa, formis ſenſilibus appetunt, feriunt, laceſſunt.
Quinetiã
interdum opinio, quæ uiſa ſunt, ea falſa eſſe, ut in uigilia di-
cit:
interdum obligatur, & ſpectra quaſi uera ſint proſe-
qui aſſolet.
Conſtatigitur hanc affe ctionem, quam ſomnia-
re dicimus, neq;
ad opinantem, neq; ad intelligentem perti-
nere.
Sed ne ad ſentientem quidem ſimpliciter: nam alio-
qui, uidere ſimpliciter, &
audire eſſet. Cæterùm

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index