Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of contents

< >
[661.] Regula prima.
[662.] Regula Secunda.
[663.] Regula Tertia.
[664.] TABULA
[665.] CAPUT DECIMUM. Tentamen de corporum Duritie.
[666.] EPHEMERIDES METEOROLOGICÆ ULTRAJECTINÆ ANNI MDCCXXVIII.
[667.] FINIS.
< >
page |< < (680) of 795 > >|
697680EPHEMERIDES METEOROLOGICÆ Aquæ immittitur incipienti in glaciem abire; totum igitur ſpatium
intermedium diviſum eſt in 64 æquales partes:
Nix permixta cum
Sale Ammoniaco, tempore hyberno atque ſummo regnante gelu
circa bulbum copioſe circumpoſita liquorem condenſat, ût deſcen-
dat ad notam 10, ita ut inter principium glaciei &
ſummum frigus
artificiale intercedant notæ æquales prioribus 22.
â 10 ad 0 conti-
nuatur Scala deorſum, ut frigus, forte artificiali adhuc majus,
obſervari etiam poſſet;
ita quoque ſupra notam 96 ſcala aliquouſ-
que ſurſum producitur, ut major calor indicaretur.
Convenit hæc ſcala cum eâ Ingenioſiſſimi D°. Fahrenheytii, cujus
Mercurio impleta Thermoſcopia ita reſpondent, ut ad gradum 32
ponatur indicium Aquæ mox in glaciem abituræ:
ad 96 calor ſangui-
nis humani;
intermediique gradus ab utroque Thermoſcopio eidem
calori expoſito indicantur:
Verum differt ſcala infra 32 gradum;
nam Thermoſcopia Mercurio impleta, deſcendunt ad gradum 0, im-
miſſa nivi cum ſale Ammoniaco permixtæ, cum noſtrum tantum ad
gradum 10 deſcendat.
Ex his certiſſimis terminis quilibet noſtras obſervationes cum iis,
quæ ope aliorum Thermoſcopiorum peractæ ſunt, comparare fa-
cile poterit:
fatendum tamen eſt Thermoſcopicas obſervationes
raro capi ſolere ſatis cauté, eaſque plurimum differre prout huic
alterive plagæ expoſita fuerint inſtrumenta;
ideo cum duobus in
diverſis locis poſitis noſtras obſervationes condidimus.
Barometro uſus fui accurato, cujus mox dabo fabricam, etiamſi
enim vulgatiſſima ſit machina, perraro rite conſtructa habetur,
relicto utplurimum aëre in ſuperiori tubi parte, atque inter Mer-
curii interſtitia;
ſolent enim argentum vivum tubo infundere, bul-
lamque aëream per ipſum tranſmittere, aliquoties tubum inclinan-
do, quo magna quidem pars Aëris intercepti hinc inde e Mercu-
rio educitur, non tamen omnis:
methodus ita implendi tubos ru-
ſticis imperitiſque ſufficiat:
ſed ecquis â cachinno ſe temperet, eam
a Philoſophis probatam deprehendens?
aſt ex hoc ungue Leonem.
Accuratiſſima methodus, operoſa quidem verum Dii nil niſi laboribus
vendunt, &
quidem hæc eſt: Mercurius puriſſimus in ampla calefactus
probe phiala includatur recipienti Boyleano, ex quo ſollicite edu-
catur omnis aër, interim Mercurium agitando leniter;
qui

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index