Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
< >
page |< < (59) of 760 > >|
69759LIBER.& qualiter ad iſtam referri queat, conſiderandum eſt. Po-
namus igitur id, quod etiam clarißimum eſt, inſomniũ ſen-
ſariæ partis affectionem eſſe:
nã & ſomnus ad eandẽ per-
tinet:
nec enim animantium alteri ſomnus, inſomniũ alte-
ri, ſed eiſdem utrunq;
competit. Cùm uerò de imaginatio-
ne, &
phantaſia tractatũ in libris de anima ſit, & imagi-
nandi uis eadem numero ſit cum potentia ſentiendi, quam-
uis eſſentia, rationeq́;
differant, imaginatio autem ſit motio
à ſenſu actu proueniens, inſomnium uerò ſpectrum quod-
dam, &
phãtaſma eſſe uideatur (nam uiſum ipſum quod in
ſomno apparet inſomnium dicimus, ſiue illud ſimpliciter,
ſiue quodam modo contingat) palàm utiq;
eſt inſomnia
ſenſariæ partis eſſe, ſed quatenus imaginaria eſt.
Hîe oſtendit Āriſt, quoduis ſenſibiliũ ſomni obiectum eſſe.
CAP. II.
_QV_id autem ſit inſomnium, & quaratione fiat, ex ijs
maximè cognoſci potest, quæ in ſomno accidunt.
Etenim ſenſilia ipſain nobis per ſingula ſenſoria ſenſionem
efficiunt:
& affectio quam ea inuehunt, nõ modò in ſenſo-
rijs ineſt, cùm ſenſus agunt, ſed etiam ab opera diſceſſere:

nam périnde hîc, atque in ijs quæ lationem ſubeunt, euenire
uidetur:
etenim quæ lationem ſubeunt, eo quòd propulit
non amplius tangente, cietur:
quod enim mouendi officio
functum eſt, quandam aëris particulam propulit:
quæ cùm
mouetur, ſubinde aliam ciet:
atq; hoc utiq; pacto, donec
quieſcant, moueri aër, &
aqua ſolent. Conſimiliter & hoc
quoq;
in alteratione fieri putandũ eſt: illud enim, quod ca-
lentis rei opera incaluit, quod ſibi uicinũ eſt, calefacit:
pe-
netratq́;
ſucceßio hæc ad id uſq; , quod primũ calefieri po-
teſt.
Quare & ei cui ſentiendi facultas commiſſa eſt,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index