Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of Notes

< >
< >
page |< < (60) of 760 > >|
69860ARIST. DE INSOMNIIS idem accidere neceſſe eſt, cùm ſenſum, qui in actu constitu-
tus ſit, alterationem eſſe quandam conſtet.
Quocirca affe-
ctio ipſa in opificijs ſenſuum, non modò ſentientibus illis,
ſed etiã quieſcentihus, tam per ſumma, quàm in imo ſerua-
ri ſolet.
Id quod, quoties cõtinenter quippiam ſentimus,
liquidò percipi poteſt.
Nã ſi ſenſum ipſum ab eo ad aliud,
ut de ſole in opacum, cõuertamus, comitatur eum affectio:
euenit enim ut nihil cernat, propterea quòd commotio, quæ
à lumine profecta eſt, oculos adhuc poßideat.
Item ſi quid
album, aut uiride diutius aſpexerimus, ad quodcunq;
aſpe-
ctum noſtrum deflectamus, concolor illi uidetur.
Sed & ſi
oculos cõtra Solem, aut aliquid aliud, quod fulgeat, inten-
derimus:
déinde conniueamus, per rectam lineam, qua aſpe-
ctum cernere contingit, primùm tale obſeruantibus appa-
ret, quale reuera eſt, tum ſe in puniceum conuertit, proxi-
mè in purpureum, donec ad atrum perueniat, exoleſcatq́;
.
Quinetiam ſi quiobtutus ſuos ab hiſce quæ mouentur, ut
ab amnibus præſertim ocyßimè labentibus, aliò transfe-
rant:
quæ ſtant, moueriuidentur. Iidem porrò, ab ingen-
tibus ſonis ſurdastri redduntur:
& ab odoribus uehemen-
tibus, ægerrimè olfaciunt:
atq; ita in ſimilibus ſtatuendum
eſt.
Quæ omnia, apertè hoc cueniunt modo. Quod au-
tem celeriter ſenſoria ipſa, uel tenues differentias ſentiant,
indicio eſt, id quod in ſpeculis fieri ſolet:
de cuius ratio-
ne, ſeorſim dicato opere conſiderare quis, &
addubitare
poßit.
Et inſuper ex eodem facilè cõstat, uiſum ut pati, ita
etiam agere aliquid ſolere.
Nam cùm mulieres tempore
menſium è ſpeculis admodùm nitidis aliquod inſpectant,
tunc ſuperficies ſpeculi quadam ueluti nebula ſanguinis
obducitur:
atque ſi nouitium ſpeculum ſit, haud facile

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index