Apian, Petrus, Instrvmentvm Sinvvm, sev primi mobilis

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 97 > >|
777[Handwritten note 7]
AMPLISSIMO IN
CHRISTO
PATRI AC DOMINO,
DOMINO
CHRISTOPHORO A STADION, AVGV
guſtæ
Vindelicorum Epiſcopo Reuerendiſsimo, Domino
& Mœcenati ſuo Petrus Apianus S. D.
MEMINIMVS adhuc, Ampliſsime Præſul, quanta
fuerint
animi promptitudine noſtra, tuæ Celſitudini
ſuſcepta
olim in honorem &
ornamentum familiæ Sta
dianæ
conſcripta, in quibus Primi Mobilis commo
da
ſub proſapiæ tuæ inſignibus æduntur.
Eaipſa, lice
at
citra iactantiam loqui, quamuis nihil deſiderent
quicquàm
ad perfectionem ſui, numeris enim nihil
certius
uſ extat, cum tamen altiora eadem ſint, quàm
ut
â quouis accipi obuia poſsint, ob computi nimirum onus, quod unum
dum
fugitur, neſcio quàm iniqué matheſi conſulitur, adactus ſum idem car-
men
, alijs tamen fidibus recinere, ad id ſanè multo magis permotus, cum tan
tus
emiſsi ſub nomine tuo, Ampliſs.
Præſul, operis paſsim apud omnes Ma-
thematicos
ſtudioſos cultus &
amor increbeſceret. Quadrantem igitur pri-
oribus
adiecimus Primi Mobilis nuncupantes, quod nullus non pri-
mi
mobilis uſus in eo depræhendatur, dicto uero citius quidlibet &
intra
calculos
, ſola manus opera efficitur.
Quod autem Tuæ Amplitudini eun-
dem
dedicem, facit operis ſimilitudo, Cum enim antea ſub nomine Celſitu-
dinis
Tuæ primum mobile tam fœliciter innotuerit, non potui non &
hanc
lucubrationis
noſtræ partem, Tuæ Amplitudini offerre, quam iccirco ſpero
ſub
tutela paſſuram ſua ædilibentius, quod &
in hoc creberrime ſeſelegat,
&
antea nobis ſinum ſuum non egre accedentibus obtulerit. Ne uero ſatis
fuit
nobis hunc laborem Tuæ Reuerentiæ adſcribere tantum, niſi etiam ſin-
gula
totius libri pronunciata per diem &
horam, nunquàm ſatis memoran-
Sanctionis, ſiue intronizatiõis, ut uocant, tuæ illuſtraremus, &
hocideo
ut
nemo non huius operis lector Celſitudinis tuæ frequenter meminiſſe co-
gatur
unà mecum, quem ego perpetua memoria digniſsimum ſemper iudi-
caui
.
Atqui fortaſsis audiam opus non eſſe ſatis amplum ſeu folioſum, ſed
hic
Anaxerxis Memoris appellati, meminiſſe tuam Celſitudinem uelim,
qui
frigidam caua manu oblatam, non ſegnius hauſit, quàm ſi auro Lesbi-
um
fuiſſet porrectum.
Necnon Auguſti & aliorum, quibus ſemper uolun
tas
uidebatur pluris, quàm actus ipſe.
Voluntatem enim non defuiſſe am-
pliora
offerendi, Tua Celſitudo credat, ſed materiam.
Ne uero deſpe-
ctui
ſit, quia modicum eſt opellum.
Ille enim non minus Homerum geſta
uit
in nuce, ac ille, qui aureis literis eundem magnifice trãſcribi imperauit, &

Maior
in exiguo ſæpe extat pondere uirtus.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index