Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 145 > >|
1
AD LECTOREM.
NAturam definit Philoſophus eſſe principium & cauſam mo­
tûs & quietis eius, in quo eſt, primùm, perſe, & non ſecundùm
accidens.
Quia verò ubi hic deſinit, ibi Medicus ſuæ Specula­
tionis principium ſumit: cuius obiectum eſt natura humana, qua­
tenus â ſanitate in morbum, & ex hoc in ſanitatem mouetur; neceſſe ſanè â Me­
dico motum haud ignorari.
Præſertim verò cùm inter res non naturales, quas
Medicina ſpeculatur, numeretur motus & quies.
Impoſſibile enim, ait Hip­
pocrates, hominem comedentem eſſe ſanum, ſi non laboret.
Vbiper laborem in­
telligit motum corporeum: Cuius diuerſas ſpecies recenſet libro: 3. de diætâ.
quæ tamen ob ignorantiam motûs hoc æuo negliguntur.
Cùm ergo mihi propo­
ſitum ſit, jámque incœptum habeam tractatum de naturâ humanâ, quatenus eſt
mobilis quoad utrum〈que〉 motum, videlicet internum & externum: tam in ſtatu
naturali, quàm præter naturam: hoc eſt radicem inveſtigare omnium morbo­
rum, qui ad imaginationem motúmque pertinent: id〈que〉 ex intimis, & recondi­
tis naturæ principijs (ne〈qué〉 enim ſi paralyſis partem unam plureſue motu pri­
uat, ſcire licet undo hac affectio pullulet, aut quo pacto eidem occurri poſſit;
niſi quid motus, & quâ ratione in nobis fiat, priùs norim) cùm rectum &
ſui, & obliqui ſit index; non videbor ab inſtituto aliena ſecutus; ſi habitu Phi­
loſophi aſſumpto, ea principia, â quibus dicendorum veritas pendet, priùs ſtabi­
liam.
Error ſiquidem in his tameiſi paruus, teſte Ariſtotele, in progreſſu fit
magnus.
Licet verò hunc libellum de proportione motûs figurarum rectilinea­
rum necdum maturum judicarem, qui in lucem prodiret, at〈qué〉 ulteriore limâ eun­
dem expolire in animo haberem; doctiſſimorum tamen virorum hortatu in a­
liam mentem fui adductus.
Inter quos eminet Reuerendiſſimus Praſul Ioannes
Caramuel Lobkowitz; qui eùm in re litterariâ ſit laborioſiſſimus, amicos ſues
non ſinit eſſe otioſos.
Et noſtri ſæculi Phœnix P. Athanaſius Kircher, qui & ſuo
& aliorum nomine mihi calcar ad debat.
Scribit, inquiens, P. Merſennus opera
tua Pariſijs multùm placere: rogat, ut te incitem ad ſimilia plura luci danda.

Sed qvid inquies ad Medicum circul: quadratura? Et quid inquam ego ad
ſponſam calamiſtrata coma, & cincinni? Quæ verò huic tractatui de eſſe vi­
dentur; ſupplebit liber de Motu & huius efficientibus cauſis Grauitate Leuitate &
Impulſu; qui proximè librum de Arcu cœleſti, qui iam ſub prælo judat, ſequetur.
PARS PRIMA.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index