Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 355 > >|
1
Quarta. Adde, quod etiam ſi quis leuiter ſit erudito illo Mathemati­
corum puluere conſperſus, adeò tamen peruerſa eſt eorumdem Græco­
rum in Latinum tranſlatio, tantaque; figurarum, quæ neceſſariæ erant
confuſio, & deprauatio, vt nec abeo, qui ſit Mathematicarum ſcientia
excultus, ſine magno labore percipi poſſint.
Quin etiam figuræ illæ, quæ
omnino neceſſariæ ſunt ob Scriptorum, & Typographorum inſcitiam,
aut inertiam pluribus in locis deſiderantur.
Latini verò multo minus,
quàm Græci Mathematicæ periti, qua ratione eadem loca pertractaue­
rint, facilius eſt conijcere, quàm vt dici oporteat.
Quinta. Ex his omnibus in aliud incommodum, vel maximum Phi­
loſophi quidam incidebant; aut enim horum locorum expoſitionem ta­
citi declinabant: aut eam minime neceſſariam ad Ariſt. percipiendam
ſententiam aſſerebant; quo quid abſurdius, quid ſtudioſorum progreſ­
ſibus pernicioſius excogitari poteſt?
Eorum verò nonnulli eorumdem
locorum expoſitionem audacter nimis aggrediebantur, atque hinc pueri­
les illæ, ac ridiculæ expoſitiones paſſim auditæ, cuiuſmodi eſt illa, quan­
do Ariſtoteles ait, quod illi frequentiſſimum eſt, omnis triangulus ha­
bet tres; nihil aliud ſignificari volunt, quàm omnem triangulum habe­
re tres angulos.
quod ſi dicat, omnis triangulus habet tres æquales duo­
bus rectis: hic hærent, hinc anguntur: cumque ex his anguſtijs, ac tricis
ſe minimè expedire valeant, aurea verba illa, quibus ingentes ſapientiæ
theſauri continentur, alto ſilentij velo contegere Mathematicarum eos
cogit inſcitia: vnde illud, quod Græcæ linguæ imperitis mutata oratio­
ne acclamandum illis foret, Mathematicum eſt, non legitur.
Nec mi­
nus elegans illa altera expoſitio; Diametrum eſſe incommenſurabilem
coſtæ; quod ſæpe apud Ariſt. legentibus occurrit, nihil aliud ſibi velle,
quam Diametrum eſſe longiorem coſta, quam quidem aſymetriæ huius
ignorantiam Plato de legibus dial. 7. non hominum, ſed ſuum, peco­
rumque
appellare non dubitauit.
Quid illa? cum Ariſt. ait duo cubi, cu­
bus, ipſum loqui putant de duplatione Geometrici cubi, nondum in­
uenta; non intelligentes, eum ibi de numeris cubis ſermonem habere.
Auerroes ipſe tantus vir 5. Phyſ. commen. 15. quàm ſe Mathematicis,
reliquiſque Philoſophis irridendum præbet dum à permutata propor­
tione putat ſerectè in hunc modum pluribus apud ipſum verbis explica­
tum, argumentari,
Vt ſe habet voluntas noua ad effectum nouum,
It a voluntas antiqua ad effectum antiquum.
Ergo permutatim, vt ſe habebit voluntas noua ad effectum
antiquum, ita voluntas antiqua ad effectum nouum.
Spectatum admiſſi riſum teneatis amici? nego, ait; quiſpiam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index