1
per arithmeticen vero sumptus aedificiorum consummantur, mensurarum rationes explicantur, difficilesque symmetriarum
quaestiones geometricis rationibus et methodis inveniuntur.
Historias autem plures novisse oportet, quod multa ornamenta saepe in operibus architecti designant, de quibus
argumenti rationem, cur fecerint, quaerentibus reddere
debent.
quemadmodum si quis statuas marmoreas muliebres stolatas, quae caryatides dicuntur, pro columnis in
opere statuerit et insuper mutulos et coronas conlocaverit,
percontantibus ita reddet rationem.
Carya, civitas Peloponnensis, cum Persis hostibus contra Graeciam consensit.
postea Graeci per victoriam gloriose bello liberati communi consilio Caryatibus bellum indixerunt.
itaque oppido
capto, viris interfectis, civitate deflagrata matronas eorum
in servitutem abduxerunt, nec sunt passi stolas neque
ornatus matronales deponere, non uti una triumpho ducerentur, sed aeterna, servitutis exemplo gravi contumelia
pressae poenas pendere viderentur pro civitate.
ideo qui
tunc architecti fuerunt aedificiis publicis designaverunt
earum imagines oneri ferendo conlocatas, ut etiam posteris [nota] poena peccati Caryatium memoriae traderetur.
Non minus Lacones, Pausania Agesilae filio duce, Plataico
proelio pauca manu infinitum numerum exercitus Persarum cum superavissent, acto cum gloria triumpho spoliorum et praedae, porticum Persicam ex manubiis, laudis
et virtutis civium indicem, victoriae posteris pro tropaeo constituerunt.
ibique captivorum simulacra barbarico vestis ornatu, superbia meritis contumeliis punita,
sustinentia tectum conlocaverunt, uti et hostes horrescerent
timore eorum fortitudinis effectus, et cives id exemplum
virtutis aspicientes gloria erecti ad defendendam libertatem essent parati.
itaque ex eo multi statuas Persicas
sustinentes epistylia et ornamenta eorum conlocaverunt,
et ita ex eo argumento varietates egregias auxerunt operibus.
item sunt aliae eiusdem generis historiae, quarum notitiam architectos tenere oporteat.