NAturam definit Philoſophus eſſe principium & cauſam mo
tûs & quietis eius, in quo eſt, primùm, perſe, & non ſecundùm
accidens. Quia verò ubi hic deſinit, ibi Medicus ſuæ Specula
tionis principium ſumit: cuius obiectum eſt natura humana, qua
tenus â ſanitate in morbum, & ex hoc in ſanitatem mouetur; neceſſe ſanè â Me
dico motum haud ignorari. Præſertim verò cùm inter res non naturales, quas
Medicina ſpeculatur, numeretur motus & quies. Impoſſibile enim, ait Hip
pocrates, hominem comedentem eſſe ſanum, ſi non laboret. Vbiper laborem in
telligit motum corporeum: Cuius diuerſas ſpecies recenſet libro: 3. de diætâ.
quæ tamen ob ignorantiam motûs hoc æuo negliguntur. Cùm ergo mihi propo
ſitum ſit, jámque incœptum habeam tractatum de naturâ humanâ, quatenus eſt
mobilis quoad utrum〈que〉 motum, videlicet internum & externum: tam in ſtatu
naturali, quàm præter naturam: hoc eſt radicem inveſtigare omnium morbo
rum, qui ad imaginationem motúmque pertinent: id〈que〉 ex intimis, & recondi
tis naturæ principijs (ne〈qué〉 enim ſi paralyſis partem unam plureſue motu pri
uat, ſcire licet undo hac affectio pullulet, aut quo pacto eidem occurri poſſit;
niſi quid motus, & quâ ratione in nobis fiat, priùs norim) cùm rectum &
ſui, & obliqui ſit index; non videbor ab inſtituto aliena ſecutus; ſi habitu Phi
loſophi aſſumpto, ea principia, â quibus dicendorum veritas pendet, priùs ſtabi
liam. Error ſiquidem in his tameiſi paruus, teſte Ariſtotele, in progreſſu fit
magnus. Licet verò hunc libellum de proportione motûs figurarum rectilinea
rum necdum maturum judicarem, qui in lucem prodiret, at〈qué〉 ulteriore limâ eun
dem expolire in animo haberem; doctiſſimorum tamen virorum hortatu in a
liam mentem fui adductus. Inter quos eminet Reuerendiſſimus Praſul Ioannes
Caramuel Lobkowitz; qui eùm in re litterariâ ſit laborioſiſſimus, amicos ſues
non ſinit eſſe otioſos. Et noſtri ſæculi Phœnix P. Athanaſius Kircher, qui & ſuo
& aliorum nomine mihi calcar ad debat. Scribit, inquiens, P. Merſennus opera
tua Pariſijs multùm placere: rogat, ut te incitem ad ſimilia plura luci danda.
Sed qvid inquies ad Medicum circul: quadratura? Et quid inquam ego ad
ſponſam calamiſtrata coma, & cincinni? Quæ verò huic tractatui de eſſe vi
dentur; ſupplebit liber de Motu & huius efficientibus cauſis Grauitate Leuitate &
Impulſu; qui proximè librum de Arcu cœleſti, qui iam ſub prælo judat, ſequetur.