Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7 (1)
8
8 (2)
9
9 (3)
10
10 (4)
< >
page |< < (1) of 778 > >|
71
QVOD LVX PER SE, ET COLORES ILLVMINATI OPE-
renturin
uiſum aliquam operationem. Cap. 1.
1. Lux per ſe, & color illuminat{us} feriunt oculos. Vitell. in hypotheſ. 6. 16 p 3.
INuenimus quòd uiſus, quãdo inſpexerit luces ualde fortes, fortiter dolebit ex eis, & habebit no
cumentum
:
aſpiciens enim quando aſpexerit corpus ſolis, non poteſt bene aſpicere ipſum, quo-
niam
uiſus eius dolebit propter ipſius lucem.
Et ſimiliter quando inſpexerit ſpeculum terſum,
ſuper
quod aſcendebat lux ſolis, & fuerit uiſus eius in loco, ad quem reflectitur lux ab illo ſpecu-
lo
:
dolebit iterum propter lumen reflexum, perueniens ad ſuum uiſum à ſpeculo, & non poterit a-
perire
oculum ad inſpicien dum lumen illud.
Et inuenimus iterum quando aſpiciens intuetur cor-
pus
mundum album, ſuper quod aſcen debat lux ſolis, & moretur in aſpectu ipſius:
deinde conuer-
tat
uiſum ſuum ab eo ad locum obſcurum, debilis lucis:
quòd fere poterit comprehendere res
uiſibiles
illius loci comprehenſione uera:
& inueniet coopertorium quaſi inter uiſum & ipſas: de-
in
de paulatim diſcooperietur, & reuertetur uiſus in ſuam diſpoſitionem.
Et iterum, quando inſpi-
ciens
inſpexerit ignem fortem:
& fuerit intuitus ipſum: & moretur in aſpiciendo longo tempore:
deinde
declinet uiſum ſuum ad locum obſcurum, debilis lucis:
inueniet iterum idem in uiſu ſuo.
Et
iterum inuenimus, quando inſpiciens inſpexerit corpus mũdum album, ſuper quod oriebatur
lux
diei:
& fuerit illa lux fortis, quamuis non ſit lux ſolis: & moretur in aſpectu diu deinde conuer-
tat
uiſum ſuum ad locum obſcurum:
inueniet formam lucis illius in loco illo, & inueniet cum hoc
figuram
eius:
deinde ſi clauſerit uiſum: inueniet in ipſo formam illius lucis: deinde auferetur hoc,
& reuertetur oculus in ſuam diſpoſitionem.
Et ſimiliter erit diſpoſitus uiſus, quãdo inſpexerit cor-
pus
, ſuper quod oriebatur lux ſolis.
Et ſimiliter quando inſpexerit corpus clarè album, ſuper quod
oriebatur
lux ignis, quando luxignis fuerit fortis, & moretur in aſpiciendo ipſum:
deinde receſſe-
rit
ad locum obſcurum:
inueniet iterum in eo idem hoc in fuo uiſu. Et ſimiliter quando aſpiciens
fuerit
in domo, in qua fuerit foramen amplum diſcoopertum ad cœlum:
& aſpexerit ex illo loco
cœlum
in luce diei:
& moretur in aſpiciendo ipſum: deinde reuertatur uiſus eius ad locum obſcu-
rum
in domo:
inueniet formam lucis, quam comprehendebat ex foramine cum figura foraminis
in
loco obſcuro:
& ſi clauſerit oculum ſuum: inuenier iterum in eo formam illam. Omnia ergo iſta
ſignificant
, quòd lux operetur in uiſum aliquam operationẽ.
Et inuenimus iterũ quod, quãdo aſpi
ciẽs
inſp exerit uiridarium multæ ſpiſsitudinis herbarum, ſuper quod oriebatur lux ſolis:
& more-
turin
aſpiciendo ipſum:
deinde conuertat ſuum uiſum ad locum obſcurum: inueniet in illo loco
obſcuro
formam coloratam à uirore illarum herbarum:
deinde ſi aſpexerit in iſta diſpoſitione uiſi-
bilia
alba:
& fuerint illa uiſibilia in umbra, & loco debilis lucis: inueniet colores iſtos admixtos
uirore
:
& ſi clauſerit oculum ſuum: iterum inueniet in ipſo formam lucis & formam uiroris: deinde
diſcooperietur
illud, & auferetur.
Et ſimiliter ſi aſpexerit corpus coloratum colore cæruleo uel ru-
beo
, uel alio colore forti ſcintillante, ſuper quod oriebatur lux ſolis:
& moretu: in ſpiciẽdo ipſum:
deinde
auferat uiſum ſuum ad uiſibilia alba in loco debilis lucis:
inueniet colores illos admixtos
illo
colore.
Iſta ergo ſignificant quòd colores illuminati operentur in uiſum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index