Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

Table of figures

< >
[Figure 11]
[Figure 12]
[Figure 13]
[Figure 14]
[Figure 15]
[Figure 16]
[Figure 17]
[Figure 18]
[Figure 19]
[Figure 20]
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
< >
page |< < of 203 > >|
1lib. 2. de ſpirital. cap. 3. ait. aquam non effluxuram è vaſe LZ, ab­

lato impedimento apud Ω, propter defectum ſcilicet perpendi­
culi prædicti.
Sed ratio & experientia convincit, effluere aquam
è vaſe; & aſcendere aquam per crus internum ad altitudinem ex­
plicatam; quod ipſemet Porta alibi fatetur.
Error Ioan­
nis Baptiſtæ
Porta.
Ut igitur ex vaſe AB extrahi poſſit aqua per ſiphonem abſ­
que eo quòd ore attrahatur aër, oportet loco Vaſis LZ adhibere
tubum tantæ longitudinis, quantæ eſt crus CD, imò paulò ma­
joris: tunc enim effluente aquâ ex tubo appenſo aſcendet paula­
tim aqua per ſiphonem, donec pervenerit uſque ad ſignum V,
quod ſuppono eſſe ſemper demiſſius quàm eſt ſuprema ſuperfi­
cies aquæ in Vaſe AB: tunc enim ſi aufferatur tubus appenſus, ef­
fluxus aquæ ex ſiphone tam diu durabit, donec tota aqua ex
vaſe AB effluxerit, ſi os C ad fundum vſque vaſis pertigerit.
Vi­
de Salomonem de Caus lib. 1. de viribus motricibus.
Vide præ­
terea quæ ſcribimus de fluxu aquæ per ſiphones infrà Protheo­
ria IV. Cap. 2. præſertim Propoſit. XI. ubi in Annotatione 2. no­
tamus errorem Marini Merſenni ſimilem prædicti Heronis errori.
Monuit hîc, & optimè, acutiſſimeque P. Paulus Caſatus
Matheſeos in Romano noſtro Collegio Profeſſor, quæ diximus
contra Heronem hoc loco, tunc ſolùm haberelocum, quando
ſuprema aquæ ſuperficies non eſſet multùm ſupra punctum C.

Cæterùm ſi vas AB eſt plenum, & perpendiculum ΨΩ ſuperat per­
pendiculum à ſuprema aquæ ſuperficie uſque ad D; poterit aſcen­
dere aqua, & per crus DY defluere; quâ ſemel defluente, ſem­
per deinde defluet, donec evacuetur vas vsque ad punctum C,
quoniam perpendiculum DY ſemper manebit longius quàm
perpendiculum CD.
§. IX.
In aquarum elevatione vi attractivâ, habenda eſt ratio
perpendiculi ſolùm illorum tuborum, per quos aqua,
non per quos aër vehitur.
Tubi per
quos aër de­
fertur in
NOtat optimè Ioannes Baptiſta Porta lib 2. de Spiritalibus. C. 6.
& nos etiam ſuprà in fine §. VI. inſinuavimus, in Machinis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index