Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 403 > >|
1Cùm autem circulus interior proximior

ſit obſcuritati, cæruleus videtur: medius,
qui luminoſior eſt, viridis: exterior, qui &
maximus, ampliori luce illuſtratus, croceus
eſt.
Purpureus verò atque xanthus, non
principales ſunt colores: ſed cum varietate
luminis ex altero in alterum colorem ſit
tranſitus, coëuntibus terminis neceſſe eſt
in in medio, velut etiam in picturis, te­

nuiter colores alios apparere.
Eſt autem
centrum Solis & oculi, & iridis in vna li­
nea.
Sic enim ex caua nebula perpendicu­
lares radij reflectuntur: & quanquam ne­
bula ipſa non ſit rotunda, ſoli tamen ra­
dij, qui ex parte rotunda reflectuntur, quia
ſoli perpendiculares ſunt, Solis imaginem
referunt: quæ quia debilis eſt, & debili­
ter reflectitur, colorum ſpeciem repræſen­
tat: nam lux cùm debilis redditur, in
ſplendidum colorem tranſit: quæ ſi ma­
gis debilitetur, in colores nigro propin­
quiores mutatur: pòſt ſi plus etiam, ad
colores ſine luce peruenit: demùm ad ni­
grum vbi minimum eſt de luce, vltimo
cùm deficit, tranſit in tenebras.
Igitur
cùm ad centrum ex ſola rotunda, cauá­
que parte radij reflectantur, & ſi nubes
non caua ſit, & plures guttæ antè, reli­
qua quidem tota nubes conſpicitur, ſed à
caua, rotundáque reflexio fit perpendicula­
ris, quæ iridem, id eſt, Solem repræſen­
tat, non aliter, quam ex aquæ guttis vi­
debis, colores ſcilicet varios atque ſplen­
didos.
Cùm igitur Sol eſt in finitore, &
oculus ( vt dixi ) in recta linea cum centro
iridis, centrum iridis in finitore, neceſſa­
riò, erit, quare tunc ad vnguem iris ſub ſe­
micirculi forma apparebit: nam reliqua
medietas neceſſariò tota eſt ſub finitore,

ſi centrum in illo eſt.
Cùm verò Sol al­
tior extiterit, manifeſtum eſt, quod li­
nea ducta à Solis centro per oculum infrà
finitorem cadet: igitur tunc centrum iridis
erit ſub finitore: & quò Sol extiterit al­
tior, linea ducta à Sole per oculum hu­
milior erit, quare & centrum iridis, quod
in hac linea eſt.
Itáque quantò cen­
trum iridis magis erit ſub finitore, eò ſu­
perioris ſemicirculi pars maior abſconde­
tur ab oculis noſtris: quare quantò altior
Sol, eò minorem portionem vnius circu­
li iridem eſſe neceſſe eſt.
Liquet autem ex
his, tum quòd iridis pars media abſque ne­
bula eſt, tum quòd ſub terra latitet, iri
dem nihil eſſe: nam non ex centro nebulæ
radij reflectuntur, ſed centrum ſolum ima­

ginatione conſtat.
Quòd etiam vna tantùm
videri poſſit, haud dubium eſt.
Nam cùm
oculus in linea ſit, quæ à Sole procedit ad
centrum nebulæ, nulla alia, niſi idem ha­
beat centrum iris videri poterit.
Sed nec
ſub eodem centro, quoniam ex Sole refle­
xio fieri nequit: nam oculus habet ratio­
nem centri cauitatis: non quia ſit centrum,
ſed quia ex duobus punctis in eadem linea,
quæ à centro eſt, duæ lineæ ad eadem pun­
cta ſub æquis angulis reflecti non poſſunt.

Relinquitur igitur, vt ex prima alia refle­
ctatur, quare ſecundam maiorem prima eſſe
neceſſe eſt, & debiliorem multò: itaque ex
ſecunda tertiam oriri eſt impoſſibile.
Quia
igitur ex prima reflexa ſecunda oritur, ne­
ceſſe eſt, vt lineæ ſeu radij circuli prioris
iridis interiores, cùm maiorem angulum
faciant, longiùs reſiliant, exteriores pro­
piùs: quare cir coeruleus erit exterior circulus
ſecundæ iridis, medius viridis, vt primi ex­
terior croceus, contraria ad vnguem prio­
ri ratione.
Planum etiam ex his eſſe exiſti­

mo, quòd cùm Sol eſt in meridie iuxta æſti­
uum ſolſtitium ſemicirculi maximam habet
altitudinem: quò fit, vt centrum iridis ſe­
midiametro totius circuli eius ſit infra fini­
torem viſus, quare iris non videbitur: ſed
cùm iuxta autumni æquinoctium, & per
totam hyemem, & poſt æquinoctium ver­
num videbitur, ſed eò minor, quò ( vt di­
ctum eſt ) ſolſtitio æſtiuo, & meridie ma­
gis appropinquabit.
Cur autem dum iris

modica eſt, & parùm à finitore eleuatur, eò
maioris circuli pars eſſe videtur?
Cauſa eſt,
quòd oculus magis diſtare iridem, quò
humilior eſſe iudicat: quoniam diſtantiam
intelligit, vt de aſtris diximus.
Sed cùm
diſtare verticem iridis plus iudicat, latio­
rem etiam exiſtimat, velut etiam dixi, de
Sole, & Luna orientibus, at angulus maior
circuli maiorem illum eſſe oſtendit, quod
facilè quiſque intelligit, cùm minorem cir­
culum maiori ita inſcribit, vt ſe tangant:
apparet enim maiorem in circumambiente
linea eſſe latiorem: ea de cauſa minor por­
tio iridis, maioris circuli pars eſſe videtur.

Sed non ſolùm irides ex nebulis, verum ex
remis dum agitantur in mari lucis reflexio­
ne, à guttis aquæ fiunt: & hyeme auſtro
ſtante circa lucernas, maximè ab his, qui
oculos habent humidos: & à guttis inſper­
ſis parieti, dum à Sole illuminantur, in obſ­
curo oculo è directo reſpiciente: omnium
enim vna eſt cauſa, vt rectè refert Ariſto­

teles.
Sed Pareliæ, Virgæ, & Corona, quam
nos circa Solem vidimus, Halonem vo­
cant, coloris cauſam eandem habent, quam
diximus: verùm, Pareliæ & ipſæ ſolum ex
reflexione ad oculum fiunt, nulla prorſus in
nubibus imagine: atque ideò ex guttilis

tunc nubes conſtat.
Iris & igitur Pareliæ
plerumque pluuias nunciant leues, quia gut­
tulæ ex aqua ſunt & diuiſæ, radiuſque Solis
penetrat.
Corona autem ſubſtantiam habet
quippe quæ fit ex reflexione Solis, aut Lu­
næ, aut ſyderis alterius, tanquam ex cen­
tro à nube denſa in circuitum, rotunda fi­
gura.
Itaque non oculus eas fingit vt iridem

& Parelias, ſed factas videt, & in nubibus
conſiſtentes.
Velut etiamſi cryſtallum, tri­
gonum, ſeu priſma, vel hexagonam Soli
expoſueris, in aduerſo pariete colores non
fictos, ſed veros iridis videbis: & ſimiliter
ſub vaſe vitreo pleno atque Soli, vel etiam
lumini claro expoſi to, eoſdem conſpicere
licet.
Sed ficti erunt, ſi cryſtallum inſpicias
aut vitrum: nam quales tu vides, & vbi
vides Sole præſente, ſocius non omninò
videbit: aut diſſimiles, aut non eodem lo­
co, quia veræ non ſunt, ſed ab oculi aſpe­
ctus ratione tantum proficiſcuntur.
Quò fit

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index