DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 207 > >|
1vltima multiplicatio caderet in D. ſi verò maior eſſet HD,
quàm AF tunc non eſſet vltima multiplicatio.
quare cùm ſit
DC maior AF; erit & HC ipſa FA maior.
ſi ita〈que〉 fiat HK
æqualis AF; erit punctum K inter puncta DC. BK igitur
minor erit, quàm BC, & maior BD; eodemquè modo o­
ſtendetur AF ipſarum Bk AE communem eſſe menſu­
ram.
& obid BK ipſi AF commenſurabilem exiſtere. quod
facere oportebat.
1.def.deci­
mi.
41[Figure 41]
Cùm autem verba ſe〈que〉ntis demonſtrationis aliquantu­
lum ſint obſcura, vt vim demonſtrationis rectè petcipiamus,
hoc quo〈que〉 theorema ex ijs, quæ ab Archimede hactenus de­
monſtrata ſunt, oſtendemus.
ad quod demonſtrandum com
muni notione indigemus, quam nos in noſtro Mechanico­
rum libro poſuimus.
Nempè.
Quæ eidem æ〈que〉pondeiant, inter ſe æquè ſunt grauia.
PROPOSITIO.
Si commenſurabiles magnitudines minorem habuerint
proportionem, quàm diſtantię permutatim habent; vt ę〈que〉­
ponderent, maiori opus erit magnitudine, quàm ſit ea, quę
ad alteram magnitudinem minorem proportionem habet.
42[Figure 42]
Sint magnitudines AC commenſurabiles, diſtantię ve­
rò ſint ED EF. minorem autem habeat

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index