Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 406 > >|
Fundamentum / ni fallimur / ſtructuræ pars non eſt: ſed locus uideli
cet
ac ſedes: in qua ſtructura ipſa tollenda ſtatuendaque ſit.
Nam ſi da
bitur
area penitus ſolida atque omnino conſtans lapidea fortaſſis: quales
apud
Veios nonnullas inuenias: quænam tibi illic erunt fundamenta
iaciunda potius quam ut ſtructuram ipſam attollas.
Apud Senas uiſuntur
maximæ
turrium moles / ipſo primo et nudo in ſolo poſitæ: Eſt enim
mons
ſolidus ſubſtratus tofo.
Fundatione igitur hoc eſt itione in fun
dum
atque fossura erit opus ubi firmum ſtabileque solum proſciſſa de
miſſaque
fouea quærendum ſit: quod ipſum fieri ferme pleriſque omnibus
in
locis conuenit : de quibus poſtea.
Commodum futurum ſolum inditio
erunt
hæc / ſi mille aderunt herbæ / quæ humectis in locis ſoleant:
ſi
arborem aut nullam ferat: aut eam tantum: quæ niſi in præduro et
denſiſſimo
oriatur: Si circum multo erunt omnia ſicciſſima et penitus
arentia
: Si lapidoſa lapide non minuto / non globeo: ſed angulari ſo
lido
præſertim ſiliceo: Si ſub ſe neque ſcaturient fontes / neque fluen
tum
peruader: Fluenti.
n. natura eſt / ut aut rapiat ſempiterne quoad
motu
ualeat / aut importet: Ea re fit ut plana / quæ propter fluuius
excurrit
/ ſoli firmitatem præſtent non prius / quae ubi ſub alueum deſcen
deris
.
Tu priusquam quicquam fodere incipias angulos arearum et omnes
laterum
lineas diligentiſſime iterum atque iterum annotaſſe oportet:
quales
futuri ſint et quo ſtatuantur loco: His angulis ponendis
norma
opus eſt non puſilla / ſed prægrandi: quo directionum lineæ
certiores
conſequantur: Normam ueteres conficiebant tribus rectis re
gulis
in unum triangulum coniunctis: quarum erat una cubitos tris: al
tera
quatuor: tertia cubitos erat quinque.
Atqui hos quidem angulos
ponere
imperiti / niſi rebus omnibus quæ aream occupent / amotis:
et
ſolo prius reddito uacuo et penituſ complanato neſciunt: Eaque
de
re / quod in hoſtium agro moderantiuſ facerent / repente rap
tiſ
malleoliſ / fabroſ uaſtatoreſ ad diruenda et delenda omnia im
mittunt
: Quorum eſt error caſtiganduſ: Nam multa et fortu
iniuria / et temporum aduerſitaſ / et rerum caſuſ atque ne
ceſſitas
poſſunt afferre: Quæ moneant uetentque ne quid cæp

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index