Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 158 > >|
1proinde vnquam deſineret. Et vis aliquod (quale
certè
haberi poteſt) experimentum?
Appende ſilo
plumbum
, lapidemve, qui in perpendiculo con­
quieſcat
, ac poſteà illum prorſùm impelle; concipies
hunc
motum, ex ſe, æquabilem, perpetuumque eſſe.
Cùm tantulam enim impreſſeris vim, vnde ſit, vt
lapis
toties excurrat, recurratque, ac excurrendo,
recurrendóque
tantum inſumat temporis?
Non exi­
ſtimaſſes
profectò motum tanti corporis ex tantula
vi
tandiù duraturum.
Sed nempe lapidis attractio,
quæ
à Terra fit, à fi o cohibetur, ſicque lapis inter
duas
oppoſitas vireis veluti indifferens manet; vnde
ſi
illum tranſuerſùm pellas, motum imprimas, ad
quem
non habeat reſiſtentiam; ſicque, niſi aliud in­
terueniat
, tueri illum conſtanter poſſit.
Neque ob­
ſtat
, quòd motus omninô tranſuerſus, ſiue ſecun­
dum
horizontem non ſit, ſed fiat obliquè, ac ſur­
ſum
; nam quia licet filum retineat, tum tamen etiam
Terra
retrahit; vt & quando Terra deorſùm redu­
cit
, tunc quoque filum retinet; heinc eſt, cur facta
iſtarum
vnium oppoſitarum compenſatione, non ex
hoc
capite tollatur impreſſi motus conſtantia.
Et
quamuis
tolli videatur æqu bilitas, quatenùs lapis in
tranſcurſu
per infimum punctum, ſiue perpendicu­
lum
, celerrimè mouetur, tardiſſimè verò in aſcen­
ſus
fine, & exſcenſus initio; ac proportione in cæteris
locis
; nihilominùs eaſemper æquabilitas perſeuerat,
vt
omnium excurſuum, recurſuumque durationes
æquales
ſint; hoc eſt, ſub initium ſint quidem ma
jores
, ſub finem minores: ſed non proptereà vn-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index