Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663
page |< < of 403 > >|
1Cùm autem circulus interior proximior

ſit
obſcuritati, cæruleus videtur: medius,
qui
luminoſior eſt, viridis: exterior, qui &
maximus
, ampliori luce illuſtratus, croceus
eſt
.
Purpureus verò atque xanthus, non
principales
ſunt colores: ſed cum varietate
luminis
ex altero in alterum colorem ſit
tranſitus
, coëuntibus terminis neceſſe eſt
in
in medio, velut etiam in picturis, te­

nuiter
colores alios apparere.
Eſt autem
centrum
Solis & oculi, & iridis in vna li­
nea
.
Sic enim ex caua nebula perpendicu­
lares
radij reflectuntur: & quanquam ne­
bula
ipſa non ſit rotunda, ſoli tamen ra­
dij
, qui ex parte rotunda reflectuntur, quia
ſoli
perpendiculares ſunt, Solis imaginem
referunt
: quæ quia debilis eſt, & debili­
ter
reflectitur, colorum ſpeciem repræſen­
tat
: nam lux cùm debilis redditur, in
ſplendidum
colorem tranſit: quæ ſi ma­
gis
debilitetur, in colores nigro propin­
quiores
mutatur: pòſt ſi plus etiam, ad
colores
ſine luce peruenit: demùm ad ni­
grum
vbi minimum eſt de luce, vltimo
cùm
deficit, tranſit in tenebras.
Igitur
cùm
ad centrum ex ſola rotunda, cauá­
que
parte radij reflectantur, & ſi nubes
non
caua ſit, & plures guttæ antè, reli­
qua
quidem tota nubes conſpicitur, ſed à
caua
, rotundáque reflexio fit perpendicula­
ris
, quæ iridem, id eſt, Solem repræſen­
tat
, non aliter, quam ex aquæ guttis vi­
debis
, colores ſcilicet varios atque ſplen­
didos
.
Cùm igitur Sol eſt in finitore, &
oculus
( vt dixi ) in recta linea cum centro
iridis
, centrum iridis in finitore, neceſſa­
riò
, erit, quare tunc ad vnguem iris ſub ſe­
micirculi
forma apparebit: nam reliqua
medietas
neceſſariò tota eſt ſub finitore,

ſi
centrum in illo eſt.
Cùm verò Sol al­
tior
extiterit, manifeſtum eſt, quod li­
nea
ducta à Solis centro per oculum infrà
finitorem
cadet: igitur tunc centrum iridis
erit
ſub finitore: & quò Sol extiterit al­
tior
, linea ducta à Sole per oculum hu­
milior
erit, quare & centrum iridis, quod
in
hac linea eſt.
Itáque quantò cen­
trum
iridis magis erit ſub finitore, ſu­
perioris
ſemicirculi pars maior abſconde­
tur
ab oculis noſtris: quare quantò altior
Sol
, minorem portionem vnius circu­
li
iridem eſſe neceſſe eſt.
Liquet autem ex
his
, tum quòd iridis pars media abſque ne­
bula
eſt, tum quòd ſub terra latitet, iri
dem
nihil eſſe: nam non ex centro nebulæ
radij
reflectuntur, ſed centrum ſolum ima­

ginatione
conſtat.
Quòd etiam vna tantùm
videri
poſſit, haud dubium eſt.
Nam cùm
oculus
in linea ſit, quæ à Sole procedit ad
centrum
nebulæ, nulla alia, niſi idem ha­
beat
centrum iris videri poterit.
Sed nec
ſub
eodem centro, quoniam ex Sole refle­
xio
fieri nequit: nam oculus habet ratio­
nem
centri cauitatis: non quia ſit centrum,
ſed
quia ex duobus punctis in eadem linea,
quæ
à centro eſt, duæ lineæ ad eadem pun­
cta
ſub æquis angulis reflecti non poſſunt.

Relinquitur
igitur, vt ex prima alia refle­
ctatur
, quare ſecundam maiorem prima eſſe
neceſſe
eſt, & debiliorem multò: itaque ex
ſecunda
tertiam oriri eſt impoſſibile.
Quia
igitur
ex prima reflexa ſecunda oritur, ne­
ceſſe
eſt, vt lineæ ſeu radij circuli prioris
iridis
interiores, cùm maiorem angulum
faciant
, longiùs reſiliant, exteriores pro­
piùs
: quare cir coeruleus erit exterior circulus
ſecundæ
iridis, medius viridis, vt primi ex­
terior
croceus, contraria ad vnguem prio­
ri
ratione.
Planum etiam ex his eſſe exiſti­

mo
, quòd cùm Sol eſt in meridie iuxta æſti­
uum
ſolſtitium ſemicirculi maximam habet
altitudinem
: quò fit, vt centrum iridis ſe­
midiametro
totius circuli eius ſit infra fini­
torem
viſus, quare iris non videbitur: ſed
cùm
iuxta autumni æquinoctium, & per
totam
hyemem, & poſt æquinoctium ver­
num
videbitur, ſed minor, quò ( vt di­
ctum
eſt ) ſolſtitio æſtiuo, & meridie ma­
gis
appropinquabit.
Cur autem dum iris

modica
eſt, & parùm à finitore eleuatur,
maioris
circuli pars eſſe videtur?
Cauſa eſt,
quòd
oculus magis diſtare iridem, quò
humilior
eſſe iudicat: quoniam diſtantiam
intelligit
, vt de aſtris diximus.
Sed cùm
diſtare
verticem iridis plus iudicat, latio­
rem
etiam exiſtimat, velut etiam dixi, de
Sole
, & Luna orientibus, at angulus maior
circuli
maiorem illum eſſe oſtendit, quod
facilè
quiſque intelligit, cùm minorem cir­
culum
maiori ita inſcribit, vt ſe tangant:
apparet
enim maiorem in circumambiente
linea
eſſe latiorem: ea de cauſa minor por­
tio
iridis, maioris circuli pars eſſe videtur.

Sed
non ſolùm irides ex nebulis, verum ex
remis
dum agitantur in mari lucis reflexio­
ne
, à guttis aquæ fiunt: & hyeme auſtro
ſtante
circa lucernas, maximè ab his, qui
oculos
habent humidos: & à guttis inſper­
ſis
parieti, dum à Sole illuminantur, in obſ­
curo
oculo è directo reſpiciente: omnium
enim
vna eſt cauſa, vt rectè refert Ariſto­

teles
.
Sed Pareliæ, Virgæ, & Corona, quam
nos
circa Solem vidimus, Halonem vo­
cant
, coloris cauſam eandem habent, quam
diximus
: verùm, Pareliæ & ipſæ ſolum ex
reflexione
ad oculum fiunt, nulla prorſus in
nubibus
imagine: atque ideò ex guttilis

tunc
nubes conſtat.
Iris & igitur Pareliæ
plerumque
pluuias nunciant leues, quia gut­
tulæ
ex aqua ſunt & diuiſæ, radiuſque Solis
penetrat
.
Corona autem ſubſtantiam habet
quippe
quæ fit ex reflexione Solis, aut Lu­
, aut ſyderis alterius, tanquam ex cen­
tro
à nube denſa in circuitum, rotunda fi­
gura
.
Itaque non oculus eas fingit vt iridem

& Parelias, ſed factas videt, & in nubibus
conſiſtentes
.
Velut etiamſi cryſtallum, tri­
gonum
, ſeu priſma, vel hexagonam Soli
expoſueris
, in aduerſo pariete colores non
fictos
, ſed veros iridis videbis: & ſimiliter
ſub
vaſe vitreo pleno atque Soli, vel etiam
lumini
claro expoſi to, eoſdem conſpicere
licet
.
Sed ficti erunt, ſi cryſtallum inſpicias
aut
vitrum: nam quales tu vides, & vbi
vides
Sole præſente, ſocius non omninò
videbit
: aut diſſimiles, aut non eodem lo­
co
, quia veræ non ſunt, ſed ab oculi aſpe­
ctus
ratione tantum proficiſcuntur.
Quò fit

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index