Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
61
61 (47)
62
62 (48)
63
63 (49)
64
64 (50)
65
65 (51)
66
66 (52)
67
67 (53)
68
68 (54)
69
69 (55)
70
70 (56)
< >
page |< < (56) of 795 > >|
7056DISSERTATIO hæc tentamina operoſiora viderentur, facilius demonſtrabitur Ma-
gnetem non tantundem ferri calefacti, quam frigidi attrahere, aut
ſibi applicatum ſuſtinere, ſi ipſi, aut inermi, aut armato, prius appen-
ſum fuerit ferrum frigidum tanti ponderis, quantum vix elevatur,
id enim poſtea calefactum &
denuo appoſitum non a Magnete feretur.
Nob. Boyleus olim animadvertit Magnetem in alium Ignitum non
æquali vi operari quam in frigidum:
tres Magnetes compactæ ſub-
ſtantiæ igni immiſit, donec rubebant, calefactos argenteæ lamel-
læ impoſuit, inſra quam alter locatus Magnes attrahebat quidem
ignitos, ſed imbecillius, increſcente tamen continuo attractione,
prout magis refrigerabantur Magnetes.
Præterire igitur ſilentio errorem Kircheri nequeo, affirmantis in
Lib.
1. §. 31. pag. 140. de Magnete, operationem Magnetis in fer-
rum frigidum &
ignitum eſſe penitus eandem: in errorem incidiſſe
videtur vir Magnus, quod rudiori modo experimenta ceperit, fer-
rum ignitum applicando tantum Magneti armato, id enim quidem
attrahitur, ſed nunquam tantis viribus, quam ferrum frigidiſſi-
mum.
An hinc non intelligitur Magnetem minori vi ferrum, æſtivo
calore imprægnatum, attracturum, quam quando hyemali frigore
riget &
condenſatum eſt, quod memoravi in Experimento III.
Demonſtrabitur in Capite V. hujus Diſſertationis, Ferrum quod-
cunque vi Magnetica imprægnari quando refrigeratur;
& in Cap.
III. Ignem eandem vim, aut majorem cum Ferro a Magnete com-
municatam expellere;
ideo Ferrum candidiſſimum, magnâ parte vir-
tutis attrahentis ſpoliatum, nequit â Magnete tanto cum impetu
attrahi, quam frigidum, vi donatum Magneticâ:
præterea motus
vibratorius, quo igniti ferri partes contremiſcunt, vires Magneti-
cas impediunt, irritasque reddunt:
ulterius hic quidem quæri poſ-
ſet, quomodo Ignis in has vires operetur, verum quia nondum ex-
plicui, quomodo hæ comparatæ ſint, an corporeæ, an alterius
indolis?
præſtabit hic nihil amplius addidiſſe, ſed in iis indagandis
aliquem impendiſſe laborem.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index