Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 158 > >|
1proinde vnquam deſineret. Et vis aliquod (quale
certè haberi poteſt) experimentum?
Appende ſilo
plumbum, lapidemve, qui in perpendiculo con­
quieſcat, ac poſteà illum prorſùm impelle; concipies
hunc motum, ex ſe, æquabilem, perpetuumque eſſe.
Cùm tantulam enim impreſſeris vim, vnde ſit, vt
lapis toties excurrat, recurratque, ac excurrendo,
recurrendóque tantum inſumat temporis?
Non exi­
ſtimaſſes profectò motum tanti corporis ex tantula
vi tandiù duraturum.
Sed nempe lapidis attractio,
quæ à Terra fit, à fi o cohibetur, ſicque lapis inter
duas oppoſitas vireis veluti indifferens manet; vnde
ſi illum tranſuerſùm pellas, motum imprimas, ad
quem non habeat reſiſtentiam; ſicque, niſi aliud in­
terueniat, tueri illum conſtanter poſſit.
Neque ob­
ſtat, quòd motus omninô tranſuerſus, ſiue ſecun­
dum horizontem non ſit, ſed fiat obliquè, ac ſur­
ſum; nam quia licet filum retineat, tum tamen etiam
Terra retrahit; vt & quando Terra deorſùm redu­
cit, tunc quoque filum retinet; heinc eſt, cur facta
iſtarum vnium oppoſitarum compenſatione, non ex
hoc capite tollatur impreſſi motus conſtantia.
Et
quamuis tolli videatur æqu bilitas, quatenùs lapis in
tranſcurſu per infimum punctum, ſiue perpendicu­
lum, celerrimè mouetur, tardiſſimè verò in aſcen­
ſus fine, & exſcenſus initio; ac proportione in cæteris
locis; nihilominùs eaſemper æquabilitas perſeuerat,
vt omnium excurſuum, recurſuumque durationes
æquales ſint; hoc eſt, ſub initium ſint quidem ma
jores, ſub finem minores: ſed non proptereà vn-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index