Galilei, Galileo, De Motu Antiquiora

Table of figures

< >
< >
page |< < of 383 > >|
82rdii d 5, hoc est levitatis d ad levitatem b: utrinque enim excessus erit Quod si, rursus,
gravitas d sit tantum 4, erit celeritas f 16; et erit celeritatis 16 ad celeritatem 8 (cuius excessus est 8) eadem itidem arithmetica proportio quae erit gravitatis b 12 ad gravitatem d 4, hoc est levitatis d ad levitatem b, quarum excessus est itidem
Quod si, rursus, medium de sit levius et gravitas d sit tantum 3, erit iam celeritas f 17; et erit celeritatis f 17 ad celeritatem 8 (cuius excessus est 9) eadem arithmetica proportio quae est gravitatis b 12 ad gravitatem d 3, hoc est levitatis d ad levitatem Quod si, rursus, medium de sit levius et sit gravitas ipsius d tantum 2, erit iam celeritas f 18; et illius proportio arithmetica ad celeritatem
8 erit eadem quae est gravitatis b 12 ad gravitatem d 2, hoc est levitatis d ad levitatem b: utrinque enim excessus erit
Quod si, rursus, medium de sit levius et gravitas d sit tantum 1, erit iam celeritas f 19; quae ad celeritatem 8 eandem habebit arithmeticam proportionem, quam habet gravitas b 12 ad gravitatem d 1, hoc est levitas d ad levitatem b: utrinque enim excessus erit Quod si, demum, gravitas d sit 0, ita ut excessus gravitatis a mobilis super medium d sit 20, erit celeritas f 20; eritque celeritatis f 20 ad celeritatem 8 eadem arithmetice proportio quae est gravitatis b 12 super gravitatem d 0: utrinque enim excessus erit 12.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index