Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639

Page concordance

< >
< >
page |< < of 129 > >|
1b ad arcum cb: propterea quòd perpendiculum ex c & e
æquali tempore recurrit in b per prop: 24. erit ut arcus
fb ad arcum db, ita velocitas excurſus in fb ad velocita­
tem excurſus in db. At verò ut idem arcus fb ad arcum
db, ita violentia inclinationum in illis arcubus collecta:
tollit autem violentia partem impulſus ſibi æqualem
per poſit: 2. igitur ut arcus fb ad arcum db, ita ablatum
ad ablatum, hoc eſt velocitatis decrementum, & velo­
citas reliqua ad reliquam velocitatem habet autem ve­
locitas motus eandem rationem, quam interualla.
Quia
ergo excurſus eandem rationem habent tum ad ſe, tum
ad interualla, quam habent recurſus ad ſe, & ſua inter­
ualla; fiunt autem recurſus eodem vel æquali tempo­
re, erunt quoque; excurſus eodem vel æquali tempore, ac
proinde inter ſe æquales.
Propoſitio XXVI.
Motus per arcus ſimiles inæqualium circulorum rationem ha­
bent quam ſinus illorum arcuum.
ASſumantur duo arcus, in circulo quidem maiori bd.
bf, in circulo autem minori ce.cg inter ſe ſimiles: di­
co motum perpendiculi ex f in b ad motum ex g in c, &
motum ex d in b ad motum ex e in c eandem rationem
habere quam ſinus illorum arcuum.
angant enim

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index