Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 291 > >|
1
Sit a mobile, quod moueatur per a b c impulſu uenti aut uiolen­

64[Figure 64]
to cum naturali coniuncto: & ſit terminus naturalis e,

& uiolenti d: uter que in directo c, dico, quod tardius per­
ueniet ad c quam d, uel e.
De e manifeſtum eſt, quoniam
motus aëris, qui intendit motum a, diuíditur in partem,
quæ iuuat motum ad d, & partem, quæ mouetur ad e,
igitur fit minor adiectio.
Et etiam quia a c eſt longior
a e ex diffinitione rectæ: quare tardius perueniet ad c quàm ad e du
plici ratione.
Dico etiam, quod tardius ad c quàm d. Quia enim
uis, quæ fert ad d repugnat ei, quæ fert ad e, & uis, quæ fert ad e, re­
pugnat ei quæ fert ad d, igitur tardius perueniet ad c, quàm d.
Nec
potes dicere, quòd uis, quæ fert ad c adiuuet ad motum è regione
d, nam cum unus motus non poſsit perfici ſine altero, igitur quan­
tum motus ad e retardabit motum ad d, tanto motus a c erit tardí­
or abſolutè motu ad d.
Verum etiam eſt, quod c e breuior erit a d,
quia motus ad e ſemper contrahit motum ad d naturalis uiolen­
tum ob cauſam dictam.
Vtrùm uerò motus ad c abſolutè ſit tardi­
or, quàm ad d, non ſuppoſito, quod c e ſit æqualis a d, ſed minor,
nunc non eſt locus determinandi.
Co^{m}.
Per 20. bu­ius.
Ex hoc patet, quod motus æquidiſtantis mobilis, finis eſt mini­

mus omnium: quoniam mobile quaſi quieſcit in illo.
Velut ſi a mo
ueatur ad b, inde deflectat ad c minimus motus erit in b, ubi incipit
naturalis: nam cum incipiat, erit debiliſsimus, quia non
65[Figure 65]
eſt motus actu: uiolentus autem æqualis eſt naturali,
dum minimus eſt: ergo cum ex diſtantia medij palmi
duplicetur, naturalis erit motus in b minimus, niſi b c

eſſet minor dimidio palmi.
Et etiam quòd eſſet minor, quia ut di­
ctum eſt, uter que ſimul iunctus eſt æqualis uni eorum non impedito
uel minor.
Co^{m}.
Per 57. bu­ius.
Propoſitio ſexageſima.
Omne mobile motu naturali deſcendens parte, deſcendit gra­
uiore ſecundum grauitatis centrum.
Sit a mobile, grauitatis centrum b, cuius pars ei pro­

66[Figure 66]
ximior ſit c a, dico quod deſcendat motu naturali c a,
parte tangendo terram, quia enim totum a non poteſt
deſcendere ad centrum deſcendit b, quia eadem eſt na­
tura partis, & totius: totius autem terræ natura eſt ut
centrum, totius ſit centrum grauitatis, quare b breuiore uia fertur

ad centrum, ergo per c d proximiorem partem ipſi b.
Sed pars pro­
ximior neceſſariò eſt grauior, quia centrum eſt in medio

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index