Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
61 49
62 50
63 51
64 52
65 53
66 54
67 55
68 56
69 57
70 58
71 59
72 60
73 61
74 62
75 63
76 64
77 65
78 66
79 67
80 68
81 69
82 70
83 71
84 72
85 73
86 74
87 75
88 76
89 77
90 78
< >
page |< < (58) of 672 > >|
7058Diſſertatio Tertia. telligo, ſi etiam priùs erat eorundem cylindrorum aëriorum cum
maioribus cylindris Mercurialibus &
eâdem vi elaſticâ aëris, æqui-
librium;
eadem enim grauitas inæqualibus grauitatibus æqualis
eſſe nequit.
Quoniam verò aliquid ſimile contingit, ſi loco Mercurij aqua
ſiphoni infundatur, &
aër in ſuperiorem ſiphonis inuerſi curua-
turam ſe recipiat (hoc diſcrimine, quod aqua ex ſiphone minore
digitis 400 non exit, quia tanta non eſt aquæ grauitas, vt eius
vi aër diſtrahatur, atque rareſcat) elato enim vaſe altero aquam
continente, in crure illo aqua aſcendit, &
in oppoſito deſcendit;
propterea vtrobique, ſiue Mercurius ſit, ſiue aqua, eadem eſt
ratio.
Quia nempe in elato vaſe crus ſiphonis magis immergitur,
&
aquæ aut Mercurij ſupereminentis cylindrus minuitur, dum im-
moto reliquo vaſe oppoſiti cruris cylindrus eandem obtinet altitu-
dinem:
ideò hic longìor & grauior cum ſit, præualet, atque
deſcendens ſecum rapit proximum aërem, &
cum aëre aquam aut
Mercurium alterius cruris;
quapropter ille cylindrus ſupra com-
moti vaſis ſuperficiem augetur, hic minuitur vſque eò, dum al-
titudinum perpendicula ſint æqualia;
& idcirco quantùm alter fit
breuior deſcendendo, alter fit longior aſcendendo:
ſi tamen hæc
breuitas aut longitudo non ſimpliciter &
abſolutè accipiatur, ſed
comparatè ad ſuperſiciem ſubiecti vaſis;
nam in vaſe immoto dum
liquor ex ſiphone deſcendit, ſuperſicies attollitur, &
in vaſe elato
ſuperſicies deprimitur, quæ ſuccreuerat, cum vas attolleretur, &

maiorem ſip honis partem reciperet.
At quando ſiphonis crura longiora digitis 30 omnino repleta
Mercurio conuertuntur, &
in ſubiecta vaſa apertis oſculis vſque
adeò defluit Mercurius, dum in vtroque crure obtineat ſtatam al-
titudinem dig.
30, ſi alterum vas attollatur, minuitur altitudo cy-
lindri Mercurialis, ideòque ſpiritus ille per vim rarus (quiſquis il-
le ſit) qui Mercurium ſuſpendit, inueniens hinc minorem graui-
tatem ſe contrahit, illumque altiùs rapit;
neque propterea di-
mittit oppoſiti cruris cylindrum, vt tantundem deſcendat, quia
iam ſpiritus ille nihil lucraretur, ſed eadem ſpatij menſurâ deſi-
nitus æqualem ac priùs violentiam ſubiret æqualiter diſtractus;
neque eundem oppoſiti cruris cylindrum ſurſum attrahit ad maio-
rem altitudinem, quia conſtitutum violentæ ſuſpenſionis termi-
num dig.
30 tranſilire nequit; ideò ille immotus manet.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index