Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Table of figures

< >
[Figure 61]
[Figure 62]
[Figure 63]
[Figure 64]
[Figure 65]
[Figure 66]
[Figure 67]
[Figure 68]
[Figure 69]
[Figure 70]
[Figure 71]
[Figure 72]
[Figure 73]
[Figure 74]
[Figure 75]
[Figure 76]
[Figure 77]
[Figure 78]
[Figure 79]
[Figure 80]
[Figure 81]
[Figure 82]
[Figure 83]
< >
page |< < of 248 > >|
1certè libro, quem de motu naturali accelerato edidit, ita de hoc argumen­
to ſcripſit, vt nullum poſt ſe dubium reliquerit.
Chryſocom. Hic lapis te petit, Antime, vtpote qui, ſi rectè memini,
contra Galileum ſcripſiſti, aliamque induxiſti motus naturaliter accele­
rati progreſſionem.
Antim. Contra Galileum nihil me vnquam ſcripſiſſe memini; è qui­
dem Monſnerius meus tractatum de motu locali, ex meis prælectionibus
excerptum edidit, nihil tamen in eo contra Galileum.
Auguſtin. Immò ex profeſſo Galileum, ſub Monſnerij nomine, im­
pugnas, nec tibi, opinor, è memoria excidit?
nempe Galileus docet, &,
ni fallor, demonſtrat, motum gravium accelerari iuxta progreſſionem geo­
metricam, ſecundùm quam decurſa ſpatia ſunt vt temporum quadrata, ac
proinde ſi primo tempore decurrat ſpatium 1. ſecundo æquali decurrit 3.
tertio 5. quarto 7. atque ita conſequenter ſecundum ſeriem numerorum
imparium, tu verò, Antime, vis, hanc ſeriem fieri ſecundùm progreſſio­
nem Arithmeticam ſimpliorem numerorum 1.2.3.4.&c.
Chryſoc. Si rectè memini, Antime, omnibus experimentis hypotheſis
tua repugnat; nam etiam ſumma quandoque altitudo ſumpta fuerit, Flo­
rentiæ, Romæ, Bononiæ, & vt audio, in Gallia paſſim, quantum tamen
peritiſſimorum hominum oculis credendum eſt, prima progreſſio illa Ga­
lileana in decurſis æquali tempore ſpatiis ſemper apparuit.
Antim. Summoperè lætor & gaudeo, quod ſive caſu, ſive ſtudio, hu­
juſce rei mentio à vobis facta fuerit; dico igitur, iterumque atteſtor, ac
tertiò, nec meam hypotheſim experimentis repugnate, nec à Galileana
diſcrepare in communi ſententia quantitatis, tum continuæ, tum diſcretæ;
nempe, vt probè ſcitis, res quantitatis eas difficultates continet, quas huc
vſque nemo ita ſolvit vt ſolutio vel omnibus arriſerit, vel etiam illius aſ­
ſertoribus difficilis viſa non fuerit, in tempore præſertim explicando; ſunt
enim qui capere nequeunt, vt quidquid temporis eſt, ab eo, quod non
eſt, ſed fuit, vel erit, omnino diſtinctum, inſtans indiviſibile non ſit; ſic
enim diviſibile eſt in plura, ergo plura temporis ſimul exiſtunt, quod di­
ci nequit ; ſi autem ea in quæ eſt diviſibile, non ſunt quidem, ſed vel fue­
runt, vel erunt; ergo id quod eſt, quidquid ſit, ab iis omnino diſtingui­
tur; cùm repugnet, idem ſimul eſſe & non eſſe, igitur illud quod eſt, ab
omni alio, quod non eſt, diſtinctum, inſtans eſt, indiviſibile eſt: nec ju­
vat à nonnullis dici, tempus eſſe fluenter; nempe fluenter eſſe; nihil eſt
aliud, quàm vnum eſſe, ſeu fluere poſt aliud, nec-plura ſimul eſſe poſſe; ſi
quid dicatur aliud, multorum captum & mentem ſuperat.
Auguſtin. Ad quid hæc: Galileus enim docet, componi tempus ex in­
ſtantibus iiſque Mathematicis.
Antim. Sat ſcio; ſed cùm alij huiuſmodi inſtantia minimè admittant,
partibus dumtaxat in infinitum diviſibilibus, vel ſinitis contenti inſtan­
tibus, ſcilicet phyſicis, dico hypotheſim Galilei circa progreſſionem mo­
tus accelerati, habere quidem locum in hypotheſi inſtantium infinitorum,
vel partium infinitarum, non ramen in hypotheſi finitorum inſtantium

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index