Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 61]
[Figure 62]
[Figure 63]
[Figure 64]
[Figure 65]
[Figure 66]
[Figure 67]
[Figure 68]
[Figure 69]
[Figure 70]
[Figure 71]
[Figure 72]
[Figure 73]
[Figure 74]
[Figure 75]
[Figure 76]
[Figure 77]
[Figure 78]
[Figure 79]
[Figure 80]
[Figure 81]
[Figure 82]
[Figure 83]
[Figure 84]
[Figure 85]
[Figure 86]
[Figure 87]
[Figure 88]
[Figure 89]
[Figure 90]
< >
page |< < of 355 > >|
1
Ex Primo Elenchorum.
83
Cap. 10. (Nam pſeudographiæ non contentioſæ (ſecundum enim ea, quæ
ſub arte ſunt, captioſæ ſunt ratiocinationes) neque ſi aliqua eſt pſeudogra­
phia circa verum, vt Hippocratis quadratura, quæ per lunulas, ſed, vt
Bryſſo quadrauit circulum; & tametſi quadretur circulus, quia tamen
non ſecundum rem, ideo ſophiſticus) qua ratione Hippocrates orbi quadrum
exhibere æquale tentauerit, explicatum eſt abundè in 2. Priorum cap. 31.
& quo itidem modo Bryſſo lib. 1. Poſter. tex. 23. ſolummodo id hoc loco no­
tandum per pſeudographiam intelligere, vt apertè etiam inferius explicat,
Geometricam demonſtrationem fallacem, eò quod demonſtrationes geo­
metricæ fiant adhibitis deſcriptionibus, ſeu figurationibus: pſeudographia
autem latinè idem eſt, ac falſa deſcriptio; quemadmodum è contrariò, ſi­
cuti ſupra in Topicis, & alibi obſeruaui, per deſcribere intelligit geometri­
cè demonſtrare, & per deſcriptiones intelligit demonſtrationes geometri­
cas.
Qua ratione item Hippocrates ex ijs, quæ ſub arte Geometriæ ſunt,
procederet ibi dictum eſt, propter quod non eſt contentioſa, quamuis fallax
ipſius demonſtratio: appellat enim Ariſt illas demonſtrationes contentio­
ſas, quæ non procedunt ex proprijs illius ſcientiæ, in qua fiunt, ſed ex com­
munibus alijs ſcientijs: captioſas verò, & ſophiſticas, quæ ex proprijs ſcien­
tiæ, in qua fiunt, decipiunt.
At verò demonſtratio, ſeu pſeudographia Bryſ­
ſonis erat contentioſa, quia ex communibus, & extra Geometriam petitis
argumentabatur: quemadmodum ibi explicatum eſt.
84
Eodem cap. (Quadratura per lunulas non contentioſa) inquit Hippocratis
tetragoniſmum, de quo in 2. Priorum, quæ non contentioſa dicitur, quia ex
proprijs Geometriæ deducebatur.
85
Ibidem (Bryſſonis autem contentioſa: & illam quidem non eſt transferre, niſi
ad Geometriam ſolum; eo quod ex proprijs ſit principijs) quando ait (& illam qui­
dem) intelligit quadrationem Hippocratis.
vide 2. Prior cap. 31. & quæ pau­
lo ante in præcedentibus locis diximus.
86
Ibidem (Hanc autem ad plures) intelligit tetragoniſmum Bryſſonis, qui
per communia deducebatur.
lege ſuperius dicta in præcedentibus locis hu­
ius capituli.
87
35[Figure 35]
Ad finem cap. (Aut vt Antiphon quadra­
uit) ſimile peccatum peccaſſe Antiphon­
tem in orbe quadrando, ac Hippocratem,
Ariſt. his verbis videtur ſignificare, ideſt,
ipſum, quamuis ex proprijs Geometriæ,
falſis tamen ratiocinatum eſſe.
Cæterum
Antiphontem in hunc modum orbem ad
quadrum redigere tentaſſe, tradit Simpli­
cius.
circulo quadrando inſcribebat pri­
mò quadratum A B C D. deinde in ſingu­
lis quatuor ſegmentis inſcribebat totidem
trigona æquilatera, vt patet in adſcripta

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index