Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 355 > >|
1
83
Cap. 10. (Nam pſeudographiæ non contentioſæ (ſecundum enim ea, quæ
ſub arte ſunt, captioſæ ſunt ratiocinationes) neque ſi aliqua eſt pſeudogra­
phia circa verum, vt Hippocratis quadratura, quæ per lunulas, ſed, vt
Bryſſo quadrauit circulum; & tametſi quadretur circulus, quia tamen
non ſecundum rem, ideo ſophiſticus) qua ratione Hippocrates orbi quadrum
exhibere æquale tentauerit, explicatum eſt abundè in 2. Priorum cap. 31.
& quo itidem modo Bryſſo lib. 1. Poſter. tex. 23. ſolummodo id hoc loco no­
tandum per pſeudographiam intelligere, vt apertè etiam inferius explicat,
Geometricam demonſtrationem fallacem, quod demonſtrationes geo­
metricæ
fiant adhibitis deſcriptionibus, ſeu figurationibus: pſeudographia
autem latinè idem eſt, ac falſa deſcriptio; quemadmodum è contrariò, ſi­
cuti ſupra in Topicis, & alibi obſeruaui, per deſcribere intelligit geometri­
demonſtrare, & per deſcriptiones intelligit demonſtrationes geometri­
cas.
Qua ratione item Hippocrates ex ijs, quæ ſub arte Geometriæ ſunt,
procederet ibi dictum eſt, propter quod non eſt contentioſa, quamuis fallax
ipſius demonſtratio: appellat enim Ariſt illas demonſtrationes contentio­
ſas, quæ non procedunt ex proprijs illius ſcientiæ, in qua fiunt, ſed ex com­
munibus alijs ſcientijs: captioſas verò, & ſophiſticas, quæ ex proprijs ſcien­
tiæ, in qua fiunt, decipiunt.
At verò demonſtratio, ſeu pſeudographia Bryſ­
ſonis erat contentioſa, quia ex communibus, & extra Geometriam petitis
argumentabatur: quemadmodum ibi explicatum eſt.
84
85
86
87
35[Figure 35]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index