Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 1055 > >|
1lij ratio habetur, ſed finis qui voluptas eſt. in his, cùm agendi ratio ſolo opere excepto ſit eadem

atque in aliis quę opus relinquunt, neque enim deliberant quid ex quo agendum, ſed hoc ex hoc
efficiunt neceſſariò, ſi finem conſequi volunt, & ab illis non conſilium ſolum, ſed actio deſidera­
tur; ad eam mentis partem hæc relegantur quæ tractat illa quorum finis eſt opus.
aliæ practicæ
nuncupantur.
Itaque tres habitus mentis exiſtunt, vnus practicus, alter artificioſus. poſtremus
contemplans qui ſi principiorum eſt aut ea ſolum concipit & eſt propriè mens, aut illa contem­
platur & euoluit, & ſic eſt ſapientia.
aut contemplatur concluſiones ex principiis, & eſt ſcientia.
Mens propriè vtriuſque principium eſt & pari cum illis gradu procedit, vt ſcientiæ principium ad
ſcientiam referatur, & principium ſapientiæ ad ſapientiam, quandò principiorum conſideratio ad
eandem pertinet methodum cuius principia ſunt.
quare etiam dimiſſamente quæ eſt comprehen­
ſio pura principiorum, de ſapientia ſcientiaque.
diſputemus quas item, quòd in conſtitutione me­
thodi ſimiles ſunt, vtraſque communibus regulis metiemur.
Porrò contemplari nil aliud eſt quàm
rerum eſſentias explorare, cauſſas perquirere & veritatem propter ſe expetendam, per ſe & liberè,
non ad alterius vſum inuenire.
Tametſi genus hoc cognitionis omnes omnium rerum naturas per­
uagatur.
ſiquidem omnia per ſeipſa, aut quàm ad vſum aliquem applicentur, contemplationi ſubii­
ciantur.
& prius hoc in contemplationem cecidiſſe oportet, quàm nos moueat ad agendum. a Sic


& caduca & contingentia ſubiacent contemplationi, deque.
illis philoſophia exiſtet, quia ſic etiam
neceſsitatem quandam præſeferunt.
b tamen cùm ea quę contemplati ſumus, ad vſum traducenda

ſunt, philoſophia ſeſe tenet in ijs quæ agi poſſunt facienda tanquam vilia reſpuit, nec libero homine
digna.
Quocirca animi perfectio, non ſine optima cauſſa philoſophia perhibetur. Nam tùm res
perfecta exiſtimatur, vbi ſit idonea fungi munerib. illis ad quæ inſtituta eſt à natura velut equus,
cum à domitore factus idoneus eſt ad vehendum placidè ſeſſorem, & ad currendum, aut certan­
dum & domus, ſi commodè inhabitari queat.
huius enim rei gratia exædificata eſt. ſic homo per­
fectus eſt, poſtquàm ea præſtare poteſt quæ hominis propria ſunt & quorum gratia producitur à
natura.
Atqui duo ſunt in homine principia, mens & appetitus. atque hic quidem homini datus
eſt, vt bona perſequatur, mala declinet: illa verò vt rerum naturas percipiat, & agenda fugiendaúe
præſcribat.
Hominis ergo perfectio poſita erit in eo, vt bona perſequi, mala autem vitare conſue­
ſcat, & rerum naturas optimè ſcrutetur.
primum agendo comparatur, quòd Græci dixerunt πραὶττειν,
alterum contemplando, quod ijdem appellarunt θεωρεἴν.
Hæc officia ſola homine libero digna
reputarunt, & ad ea prærogatiuam philoſophia pertinere voluerunt.
ſiquidem ab hiſce duobus

officiis extitit duplex philoſophandi genus, alterum quod appellatur practicum, atque alterum,
quod dicitur contemplans, quod per habitus illos pertinet qui ſcientiæ vocantur.
Cum igitur hoc
philoſophandi genus, in rerum naturis & eſſentiis explorandis poſitum ſit, planum eſt, quòd quot
erunt eſſentiarum genera, totidem quoque habitus contemplantes, ſiue ſcientias eſſe oportet.
quandò
habitus ex fine & obiecta ſpecie diſtinguuntur.
At verò rerum definiendarum & quarum definitio &
quid eſt aſsignatur, aliæ ita cum corpore & materia ſenſili coniunctæ ſunt, vt ſine illis neque con­
ſiſtere, neque concipi queant, vt ſimum & ambulare, quorum in altero nares, in altero crura conti­
nentur.
Alię ſunt in materia, vt ſine ipſa quidem non conſeruentur, veruntamen ſine ipſa intelligan­
tur, veluti rectum & curuum, quæ ſunt ſemper in ligno & lapide, nihilominus, non ſemper lapidi
lignoúe affiguntur; ſed cum corpore cogitantur à qualitatibus ſenſilibus abſoluto & citra motum .i.
non includunt aliquam rationem agendi & patiendi, ſoloque. interuallo contenta ſunt; cum cęteræ formę
ſint, aut in certa materia, aut præſeferant rationem agendi & patiendi, vt primę qualitates, aut certè
ratio agendi patiendique.
ipſis ſupponatur, vt reliquis quæ ex primis qualitatib. oriuntur. Aliæ ſunt,
quæ eſſentiam obtinent ab omni materia liberam.
vt D. O. M. Cum igitur aliqua ſint quæ principia motus
in ſe contineant, motus verò principium ſit natura.
ex hoc ſcientia quæ in eorum contemplatione poni­

tur, appellatur naturalis, quæ verò tractat res quæ ſine motu concipi poſſunt, dicitur à certitudine
mathematica, ſiquidem ea quæ ſine motu concipiuntur in abaco deſcribi & oculis ſubijci poſsint,
μαθεῖν enim idem valet àc videre; quę conſiderat ea quorum eſſentia vel ratione, vel reipſa ſepara­
tur à materia ſenſili, cuiuſmodi ſunt vniuerſalia quędam & natura diuina à rerum gradu prima phi­
loſophia, ſeu theologia; ab ordine doctrinæ poſt naturalia vocatur.
Eius methodi partes duę sunt,
quemadmodum item ea quæ à materia ſenſili ſeparantur, vel vniuerſalia ſunt quæ idcirco indiffe­
rentia dicuntur, vel ab omni concretione materiæ ſecreta, vt Deus.
cuius ſpeculationem perſequens
humana mens, & huc omnia dirigens ex illius intelligentiæ præſcripto cuncta diſponit.
itaque duas
partes ſuę methodi facit, alteram quæ eſt παρασκευὴ & apparatus qua exponitur, quid ipſi conue­
niat, quatenus eorum beneficio quę tractantur, habet imperium in cęteras, atque alteram qua res ipſę iam
explicantur.
Mathematicæ multæ ſunt partes. Nam ſicut duplex eſt genus quantitatis, continuum,
ſ.
& diſcretum, & vtrunque vel per ſe conſideratur, vel vt reſpicit aliud, ſic per ſe geometria de conti­
nuo diſſerit, arithmetica de diſcreto.
In ſenſilibus quantitas diſcreta ab harmonico ſpectatur, con­
tinua ab Aſtrologo & optico.
multas alias eius partes conſultò dimitto, contentus pręcipuis, quandò

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index