Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of Notes

< >
< >
page |< < (66) of 760 > >|
70466ARIST. DE INSOMNIIS animaduertat, apparebit quidem, ſed non uidebitur: ita &
in ſomno, ſi quis ſe dormire intelligat, &
affectionem eam
ſentiat, cui ſenſus ſenſariæ partis addictus eſt, apparebit
quidem ei quod ſomniat, ſed ſecum dicet, quanqua apparet
hoc Coriſcus eſſe, non tamen eſt Coriſcus:
nam ſæpe euenit,
ut quis dormiendo in animo ſuo dicat, ſomnium eſſe quod
uidet.
Quòd ſi dormire ſe neſciat, nihil imaginationi con-
tradicet.
Quòd autem uera ſint quæ dicimus, quodq́; mo-
tiones imaginariæ in ſenſuum officinis diuerſentur, certum
apertumq́;
eſt, ſi quis adhibito animo conetur meminiſſe
eorum, quæ nobis obdormiſcentibus, &
excitatis, experge-
factisq́;
accidunt. Interdum enim qui à ſomno recens ex-
cuſſus ſit, deprehendet ſimulacra, quæ ſe illi per quietem
obtulerant, eſſe motiones, quæ in ſenſorijs ſunt:
nam pue-
ris nonnullis uel planè uigilantibus, aſpectantibusq́;
, quan-
uis tenebricoſus ſit locus, tamen multæ imagines apparent,
quæ moueri uidẽtur, ita ut illi ſe præ metuſæpe intra ſtra-
gulũ occulãt.
Ex his itaq; omnibus colligi debet, ſomnium
eſſe uiſum quidem aliquod, ſed quod in ſomno ſeſe offe-
rat:
nam neq; fimulacra ea, de quibus pauló antè diximus,
inſomnia ſunt, neque aliud quic quam quod ſolutis ſenſibus
appareat.
Sed neque quicquid in ſomno ſe præſentat, info-
mnium eſt.
Nam primo quidem nonnullis euenit, ut ſonum,
&
lucem, & ſaporem, & contrectationem quodammodo
ſentiant, ſed languidè tamen, &
quaſi de longinquo: iam
enim qui inter quieſcẽdum cernebãt, &
mox excitati ſue-
re, lumen lucernæ quod dormientes, utrebantur, exiliter
uidebant, protinus ubi expergefacti fuerunt, uerũ lucernæ
lumen fuiſſe deprehẽdere, Sed &
qui canũ, & gallinaceo-
rum uoces debiliter exaudire ſibi uidebantur, mox

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index