Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (67) of 760 > >|
70567LIBER. rectiueras uoces fuiſſe apertè cognouerunt. Nõnulli etiam
ad interrogata reſpondent:
fieri enim poteſt, ut ſi alterum
horum, uigilare dico, &
dormire, non ſimpliciter adeſt, al-
terum quodammodo adſit:
quorũ nihil ſomniũ, uocari de-
bet.
Neque ſi quæ præter uiſa in ſomno ueræ intelligentiæ
fiant.
Sed uiſum quod à ſenſorum motu ortum, per quietem
animalibus occurrit in eo quòd dormiunt, hoc ſomniũ eſt.
Iam uerò quibuſdam accidit, ut nunquã quicquam ſomnia-
rint in uita:
quod quanquam rarum eſt, interdum tamẽ cõ-
tingit.
Atq; alij per totam uitam in eo affectu perſiſtere:
alij accedente ætate ſomniarunt, qui prius nullũ ſomnium
uiderant.
Cauſa uerò quamobrem non ſomnient, perſimi-
lis ei uidetur, quæ facit ut ſtatim à cibo, &
in ætate infan-
tili, nullum penitus contrabatur ſomnium.
Nam quorum
ita natura conſtat, ut in ſuperiorem locum diuaporatio
multa concedat, quæ ſuo regreſſu ad ima commotiones af-
ferat plurimas, haud ab re nullum his phantaſma,
uiſumq́;
apparet. Procedente uerò ætate
ſomnia illis restitui, nibil abſurdi eſt:

nam immutatione aliqua uel per
ætatem, uel per affectum
accepta, neceſſa-
riũ eſt hanc
quoq;

rerum con-
trariarum uiciſ-
ſitudinem accidere.
FINIS.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index