Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 491 > >|
Theorema 61.
Globus maior impactus in minorem imprimit illi intenſiorem impetum, &
velociorem
motum per Th. 48. & 47. Nec eſt quod aliqui opponant Prin­
cipium
illud mechanicum;
id eſt, nullum corpus poſſe maiorem veloci­
tatis
gradum alteri corpori imprimere;
eo ſcilicet gradu, quem ipſum
habet
;
nec enim inuenio Principium illud apud eos Mechanicos, qui
mechanica
momenta ſuarum demonſtrationum momentis confirmant;
quî
porro fieri poteſt, vt principium illud admittatur, quod manifeſtæ
experientiæ
repugnat?
Quis enim non vidit vel maius ſaxum in aliud
etiam
tardo motu impactum maiorem motum, & impetum imprimere?

quis
non vidit maiores illas onerarias naues etiam pigro, & tardo motu
labentes
maximum impetum minori occurrenti cymbæ etiam impri­
mere
?
Rationem habes in Th. 47. ſed dices; igitur aliquis velocitatis
gradus
nullam habet cauſam; igitur eſt à nihilo, quod dici non poteſt.

Reſpondeo
, plures partes impetus non produci in minore globo, quàm
ſint
in maiore;
igitur nulla pars eſt impetus minoris globi, quæ ſui
cauſam
ſufficientem non habeat;
ſed cum partes impetus maioris globi
diſtribuantur
pluribus partibus ſubiecti, faciunt remiſſum impetum, igi­
tur
& tardum;
cum ſcilicet impetus vnius partis non iuuet motum alte­
rius
per Th. 37. at verò cum partes impetus producti in minore globo
diſtribuantur
paucioribus partibus ſubiecti, faciunt intenſiorem im­
petum
; igitur velociorem motum, quippe omnes producuntur ab
omnibus
illis actione communi per Ax. 17. num.
1. quid clarius.
Theorema 62.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index