Stevin, Simon, Mathematicorum hypomnematum... : T. 4: De Statica : cum appendice et additamentis, 1605

Page concordance

< >
Scan Original
31 31
32 32
33 33
34 34
35 35
36 36
37 37
38 38
39 39
40 40
41 41
42 42
43 43
44 44
45 45
46 46
47 47
48 48
49 49
50 50
51 51
52
53
54
55 55
56 56
57 57
58 58
59 59
60 60
< >
page |< < (71) of 197 > >|
7171*DE* S*TATICÆ PRINCIPIIS*.
DEMONSTRATIO.
Triangula NOP, RST, FG, KLM, ſimilia ſunt triangulo BCD, &
puncta Q, I, E, in iſtis ſimili ſitu reſpondent puncto E in triangulo BCD,
quod ejuſdem gravitatis eſt centrum, ideo Q, I, E, ſuorum triangulorum
114[Figure 114] gravitatis ſunt centra, &
I E axis priſmatis
FGHKLM quem medium, per 15 pro-
poſ.
gravitatis centrum incîdit; ſic item
Q I axis priſmatis NOPRST medius à
centro ſuo dividetur, quamobrem ſolidum
ex utroque priſmate compoſitum centrum
habet in Q E hoc eſt in A E, verumenim-
vero hujuſmodi priſmatum frequentiſſima
inſcriptio, componet ſolidum quod ad py-
ramidis ſoliditatem proximè accedat, cujus
tamen gravitatis centrum in axe A E ſem-
per hæreat.
Sed ſolidum tale poteſt intra py-
ramidem inſcribi ut ejus à pyramide diffe-
rentia quocunque dato corpore minor ſit,
unde efficitur, poſita diametro A E gravita-
tis ſitum unius partis à reliqua minori etiam
quam dari poſlit differentiâ abeſſe;
Quod
eodem quo ſupra ſyllogiſmo evincam.
Ineæqualium ſitu gravium ponderum differentiâ minus pondus dari poteſt.
Sed borum ponderum differentiâ pondus minus exhiberi nullum poteſt.
Itaque horum ponderum differentia nulla eſt.
Simillima demonſtratio erit in cæteris quorum baſes erunt quadrangulæ,
aut quomodocunque multangulæ, vel rotundæ denique.
C*ONCLVSIO*. Itaque, centrum gravitatis pyramidis eſt in axe.
6 PROBLEMA. 17 PROPOSITIO.
Pyramidís triangulæ baſis gravitatis centrum invenire.
D*ATVM*. Pyramidis ABC baſis ſit BCD.
Q*VAESITVM*. Gravitatis centrum invenire.
CONSTRVCTIO.
Duarum hedrarum BCD, ABC gravitatis
115[Figure 115] centra EF, oppoſitis verticibus connexa rectis AE,
BF ſeſe incîdent in G &
cum utraque ſit diameter,
Ajo G eſſe centrum optatum.
DEMONSTRATIO.
Etenim pyramidis gravitatis centrum eſt in AE,
itemq́ue in B F per 16 propoſ.
eſt itaque in G ipſa-
rum mutua interſectione.
C*ONCLVSIO*. Pyramidis igitur à triangula baſi aſſurgentis, centrum gra-
vitatis, ut petebatur, invenimus.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index