Clavius, Christoph, Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

Table of figures

< >
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
[Figure 41]
[Figure 42]
[Figure 43]
[Figure 44]
[Figure 45]
[Figure 46]
[Figure 47]
[Figure 48]
[Figure 49]
[Figure 50]
[Figure 51]
[Figure 52]
[Figure 53]
[Figure 54]
[Figure 55]
[Figure 56]
[Figure 57]
[Figure 58]
[Figure 59]
[Figure 60]
< >
page |< < (51) of 677 > >|
7151LIBER PRIMVS. culorum A C, B D, G H. Deſcribatur enim maximus parallelorum L M, qui per puncta E, F, tran
ſibit
, cum per præcedentem propoſ.
E F, ſit communis ſectio trium circulorum A C, B D, L M,
propterea
quòd A C, BD, tangunt parallelum B C,
53[Figure 53] in punctis oppoſitis, &
L M, eſt parallelorum ma-
ximus
.
Deſcripto autem per polos parallelorum,
&
per contactum B, circulo maximo G L H M,
tranſibit
hic idem per polos quoque circuli B D,
per
propoſ.
5. lib. 2. Theodoſii. Quare ſecabit
ſegmenta
B E F, L E F, per propoſ.
9. eiuſdem,
bifariam
.
Cum ergo L E F, ſemicirculus ſit, quòd
1110 maximi circuli ſe bifariam ſecent, per propoſ.
11.
lib. 1. Theodoſii, erunt arcus L E, L F, quadran-
res
.
Quoniam verò circuli maximi G L H M,
G
E H F, per G, H, polos parallelorum B C,
L
M, deſcripti ſunt, erunt per propoſ.
10. lib. 2.
Theodoſii
, arcus inter ipſos intercepti ſimiles:
ſunt
autem
arcus B I, B k, paralleli B C, inter ipſos inter-
cepti
, ex hypotheſi, quadrantes.
Igitur & arcus pa-
ralleli
L M, intercepti inter eoſdem, quadrantes e-
runt
:
ac proinde, cum L E, L F, oſtenſi ſint quadrantes, tranſibit circulus G H, per puncta E, F,
2220 atque adeo vtrunque circulum A C, B D, per rectam E F, ſecabit.
Quare recta E F, communis
eſt
ſectio trium circulorum A C, B D, G H.
Quod oſtendendum erat.
TANGANT deinde in eadem Sphæra A B C D, eundem parallelum B C, in punctis non
oppoſitis
E, F, duo circuli maximi E G, F H, quorum communis ſectio ſit recta I K, quæ diameter
erit
ipſorum, cum per propoſ.
11. lib. 1. Theod, ſe
54[Figure 54] mutuo bifariam ſecent:
Secet autem eundem pa-
rallelum
B C, alius circulus maximus L M, per pa-
ralleli
polos L, M, &
per axem L M, incedens, in
punctis
O, P, æqualiter diſtantibus à punctis E, F,
ita
vt arcus O E, O F, &
P B E, P C F, æquales ſint.
3330 Dico circulum L M, ſecare vtrumque maximum
E
G, F H, per rectam I k, hoc eſt, tranſire per
puncta
I, K, ita vt recta I K, ſit communis ſectio
trium
circulorum maximorum E G, F H, L M.
Cum enim circulus L M, ſecet parallelum B C,
per
polos, ſecabit ipſum, per propoſ.
15. lib. 1.
Theodoſii
, bifariam.
Sectio igitur communis O P,
diameter
erit paralleli B C, tranſiens per centrum
Q
, in quod axis L M, cadit, per propoſ.
10. lib. 1.
Theodoſii
.
Sit quoque R, centrum ſphęrę, per quod
4440&
axis L M, & I K, diameter circulorum maximorũ
tranſit
.
Et quia circuli in Sphęra ſe mutuo tangere dicuntur, cum communis ſectio planorum, in
quibus
circuli exiſtunt, vtrum que circulum tangit, ex defin.
lib. 2. Theodofii: Sint communes ſe-
ctiones
circulorum E G, B C, &
F H, B C, rectę E S, F S, tangentes ipſos circulos. Ductis ergo è
centro
Q, ſemidiametris Q E, Q F, erunt anguli S E Q, S F Q, recti, &
idcirco, ducta recta E F,
5518. tertij. anguli S E F, S F E, rectis minores.
Quare rectæ E S, F S, in eodem plano paralleli B C, quem tan
gunt
, exiſtentes conuenient in aliquo puncto, vtpote in S, per 11.
pronunciatum lib. 1. Euclidis.
Et quoniam K I, communis ſectio circulorum E G, F H, conuenit quoque cum vtraque E S, F S,
vt
mox oſtendemus lemmate ſequenti;
fit vt KI, producta vtrique occurrat in S. Nam ſi alteram ip
ſarũ
ſecaret infra, aut ſupra S, non coiret reliqua, vt patet.
Si enim K I, occurrat, verbi gratia, re-
6650 ctæ E S, alibi, quàm in puncto S, ſecabit ea producta ſtatim planũ circuli B C, in eo puncto, in quo
rectam
E S, ſecat, ac proinde nullo modo ſecabit rectam F S, in plano eodem circuli BC, exiſtentẽ.
Et ſi K I, occurrat rectæ F S, alibi quàm in puncto S, oſtendemus eodẽ modo, ipſam ſecare poſ-
ſe
rectam E S.
Quamobrem recta K I, niſi per punctum S, tranſeat, non ſecabit vtramque E S, F S,
Quod
eſt abſurdum.
Vtramque enim ſecat, vt in lemmate ſequenti oſtendemus. Ducantur iam
rectæ
E O, F O, O S, in plano circuli B C.
Quia igitur arcus E O, F O, ponuntur æquales, æqua-
les
erunt &
rectæ E O, F O: Sunt autem & tangentes S E, S F, per 2. coroll. propoſ. 36. lib. 3. Eu-
7728. tertij. clidis, æquales.
Igitur erunt duo latera E O, O S, trianguli E O S, duobus lateribus F O, O S, trian
guli
F O S, æqualia, &
baſis E S, baſi F S; ac proinde & anguli E O S, F O S, æquales erunt. Non
888. primi. aliter oſtendemus angulos E O Q, F O Q, æquales eſſe;
propterea quòd latera E O, O Q, trian-
guli
E O Q, lateribus F O, O Q, trianguli F O Q, æqualia ſunt, &
baſis E Q, baſi F Q.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index