Cataneo, Girolamo, Hier. Cataneus de arte bellica, sive, de designandis ac construendis arcibus & propugnaculis, necnon & de iis oppugnandis, expugnandis ac propugnandis : de itinere exercitus, ac castrametatione, quando expediat manus cum hoste conserere, 1600

Page concordance

< >
Scan Original
41 33
42 34
43
44 35
45
46 37
47 38
48
49
50 39
51 40
52 41
53 42
54
55 43
56
57 45
58 46
59
60 47
61
62 49
63 50
64
65 51
66 52
67 53
68 54
69
70 55
< >
page |< < (56) of 184 > >|
7156 deſcribemus ſigillatim reliqua omnia noſtri propu- gnaculi, quæ huic fundamento bene adæquato ſuper- ædificari debent. Statuamus igitur deſcribendum id nobis eſſe ſuper vno ex præfatis fundamentis, primò deſignabimus ſcamnum, (Galli dicunt vcfais ou ban- qucttc) fundamenti propugnaculi, inclinationem mu- ri, murum ipſum, cuniculum tranſuerſum, & ipſius cuniculi murum: murum autem hunc nolo vt exce- dat cuniculum tranſuerſum: cuniculum verò altiorem nolo eſſe quinque vel ſex pedum, ſuper quo extruetur fornix. Hæc omnia extruétur circum propugnaculum, & ad ipſam cortinam: cujus quidem cortinæ licet ſu- prà nulla vel ſaltem rara mentio facta fuit, ſatis tamen notum eſt arces ſeu caſtra non poſſe exſtrui abſque his cortinis: ſunt enim hæ ipſamet diſtantia à propu- gnaculo, ſeu vallo eminenti, ad propugnaculum. His deſcriptis deſignabuntur anterides ſeu eriſmata, (Galli dicunt cſpcrons ou contrcforts) quæ ſunt circum propu- gnaculum & ad ipſam cortinam. Hæ autem anterides eo longiores ſunt à cuniculo tranſuerſo in ſuprà, quan- ta eſt cuniculi tranſuerſi cum ſuo muro latitudo: ante- rides verò humeri eouſque producuntur, quo finit primæ plateæ latitudo. Hæc verò latitudo quatuor aut quinque pedibus æqualiter diſtatà rettoceſſione bom- bardarum ſecundæ feneſtræ tormentariæ primæ pla- teæ, dum ita ſitæ ſunt dictæ bombardæ, vt colliman- do rectà poſſint ferire ad medium vſque ipſius corti- næ. Galli dicunt, portce dc bfanc cy bfanc. Anterides frontis propugnaculi ad minus debent æquipollere duabus tertiis earum quæ ſunt ad humerum: anteri- des lateris habent in longitudine dimidium anteri-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index