Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorvm libri tres

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 283 > >|
1monſtrauimus trium octaedrorum, quæ ſunt in pyrami­
dibus
AFHK, FBGL, GHOM ſimul, centrum gra­
uitatis
erit in axe DK: ſed & octaedri in pyramide DK­
LM
, & octaedri FGHKLM centra grauitatis ſunt
in
axe DN; omnium igitur quinque octaedrorum, quæ
ſunt
in tota pyramide ABCD ſimul centrum grauitatis
eſt
in axe DN.
Quod ſi rurſus in ſingulis quatuor præ­
dictarum
pyramidum modo dicta ratione quina octaedra
deſcripta
intelligantur, ſimiliter oſtenſum erit quina octa­
edra
in ſingulis quatuor abſciſſarum pyramidum, velut
quatuor
magnitudines, centra grauitatis habere in axibus
quatuor
prædictarum pyramidum: ſunt autem hæc qua­
tuor
compoſita ex quinis octaedris inter ſe æqualia, pro­
pter
æqualitatem octaedrorum multitudine æqualium,
quæ
æqualibus ſunt pyramidibus ipſorum duplis ord ine
diuiſionis
inter ſe reſpondentibus inſcripta; igitur vt ante,
quater
quinorum octaedrorum ſimul in axe DN erit
centrum
grauitatis: ſed & octaedri FGHKLM centrum
grauitatis
eſt in axe DN; vnius igitur & viginti octae­
drorum
in pyramide ABCD exiſtentium ex hac ſecun­
da
diuiſione, tanquàm vnius magnitudinis in axe DN erit
centrum
grauitatis.
Ab hoc igitur numero vnius & vi­
ginti
octaedrorum in pyramide ABCD exiſtentium, ſi­
mili
diuiſione illius reliquarum quatuor pyramidum primo
abſciſſarum
procedentes, & eundem ſemper gyrum, quem
fecimus
à quinario repetentes, poterunt eſse in tota AB­
CD
pyramide tot, quemadmodum diximus, deſcripta,
octaedra
, vt eorum numerus ſuperet quemcumque propo­
ſitum
numerum, & omnium tanquàm vnius magnitudinis
in
axe DN, ſit centrum grauitatis.
Sic autem facienti, &
reliquarum
pyramidum demptis præcedentibus octaedris,
dimidia
octaedra ſemper auferenti, tandem relinquen­
tur
pyramides minores ſimul ſumptæ quantacumque
magnitudine
propoſita.
Totius igitur pyramidis ABCD

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index