Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (359) of 568 > >|
71359DE CIRCULI MAGNIT. INVENTA.
Eſto Circuli portio, ſemicirculo minor, cui maximum ſit in-
11TAB. XXXVIII.
Fig
. 3.
ſcriptum triangulum A B C.
Dico portionem ad dictum tri-
angulum
majorem rationem habere quam quatuor ad tria.
In-
ſcribantur
enim &
reliquis portionibus duabus maxima triangu-
la
A D B, B E C.
Itaque minus eſt triangulum A B C quam illo
rum
ſimul quadruplum :
ac proinde ſpatium aliquod 22per. 1. huj. poteſt triangulo A B C, quod una cum ipſo minus etiam ſit
quam
quadruplum dictorum ſimul triangulorum A D B, B E C.
Eſto itaque ratione adjectum triangulum A F C, ut to-
tum
ſpatium A B C F minus ſit quam quadruplum triangu-
lorum
A D B, B E C.
Et porro in reſiduis portionibus ma-
xima
triangula inſcribi intelligantur;
itemque in reſiduis ſem-
per
, donec portiones quibus poſtremùm inſcribentur ſimul
minores
ſint triangulo A C F, hoc enim fieri poteſt.
Ita-
que
&
triangula poſtremùm inſcripta ſimul triangulo A C F
minora
erunt.
Quia autem ſpatii A B C F quarta parte ma-
jora
ſunt duo ſimul triangula A D B, B E C.
Rurſuſque
quarta
horum parte majora triangula quatuor, quæ portio-
nibus
reliquis inſcribuntur.
Et horum quartâ majora ſimili-
ter
, quæ deinceps:
atque ita continue, ſi plura fuerint de-
ſcripta
.
Erit propterea ſpatium ex quadrilatero A B C F &
cæteris
inſcriptis triangulis, &
triente eorum, quæ poſtremò
inſcripta
erunt, compoſitum, majus quam ſeſquitertium i-
pſius
quadrilateri A B C F.
Hoc enim ab Archimede demon-
ſtratum
eſt, quod ſi fuerint ſpatia quotcunque in ratione qua-
drupla
, ea omnia ſimul cum triente minimi ad maximum ra-
tionem
habebunt ſeſquitertiam.
Dividendo itaque, triangula
omnia
intra portiones A D B, B E C deſcripta cum trien-
te
poſtremo diſcriptorum majora erunt tertia parte ſpatii
A
B C F.
Sed triens dictus minor eſt triente trianguli A C F.
Igitur
dempto illinc triente poſtremò inſcriptorum;
à ſpatio
autem
A B C F ablato triangulo A F C, erunt triangula
omnia
intra portiones A D B, B E C deſcripta, majora
triente
trianguli A B C .
Quare componendo, tota 3333. 5. Elem. rectilinea portioni A B C inſcripta major quam ſeſquitertia
trianguli
A B C, multoque magis portio ipſa.
Quod erat
demonſtrandum
.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index